# Opera omnia. Vol. 2 701.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 701.1 to 701.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/701.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/701.1

Alterum, cùm Voluptas sit & animantium omnium communis, & ab initio isque aetatis adscita, ac aliunde à rei cuiusque, quam expetimus, delectu inseparabilis; ipsam ideò liure videri Primum naturae accommodatum, Itaque videri ex his potest planissimè omnium fecisse Epicurum; cùm eamdem Voluptatem statuit καὶ πρῶτον οἰκειον, καὶ ἔχατον ὀρεκτùs, & primum naturae accommodatum, & expetendorum extremum; quatenus ex communi Effato, Idem est primum in intentione, quod est vltimum in exsequutione. Quare & vt Ratio, de qua dici erat coeptum, resumatur, ea tum in hoc ipso, qui est prae manibus contextu habetur, tum infrà etiam à Laërtio paullò secus proponitur. Et heic quidem postquàm proposuit esse Voluptatem ἀρχήν, καὶ τελος, Principium, ac Finem; tum subdit, Quippe esse eam bonum primum, & congenitum deprehendimus; ipsaque est, à qua electionem, fugámque omnem auspicamur, & in quam tandem desinimus; hoc principio vsi, tanquam regula, ad bonum omne diiudicandum. Inferiùs autem caetera inter, quae Laërtius interiicit, refert Epicurum demonstrare Voluptatem esse Finem, τῷ τὰ ζῶα, &c. exeo, Quòd animalia omnia simul ac sunt nata, sponte ipsa naturae, & citra vllum ratiocinium, ipsam complectantur, & dolorem refugiant. Huiusmodi autem Rationem, Demonstrationemve excipiens, amplificánsque Torquatus, dicit Epicurum instituere docere eam sic: Omne animal, simul atque natum sit, voluptatem appetere, eâque gaudere, vt summo bono; dolorem aspernari, vt summum malum, & quantum possit, à se repellere, idque facere nondum deprauatum, ipsa natura incorruptè, atque integrè indicante. Itaque negat opus esse ratione, neque disputatione, quamobrem Voluptas expetenda fugiendus Dolor sit. Sentiri hoc putat, vt calere ignem, niuem esse albam, dulce mel; quorum nihil oportere exquisitis rationibus confirmare; satis esse admonere. Interesse enim inter argumenium, conclusionémque rationis, & inter mediocrem animaduersionem, atque admonitionem. Alterâ, occulta quaedam, & quasi inuoluta aperiri; alterâ, prompta, & aperta tudicari. Etenim, quoniam detractis de homine sensibus, reliqui nihil est: necesse est, quid aut secundùm naturam, aut contra sit a natura ipsa iudicari. Voluptatem etiam & per se expetendam esse, & dolorem ipsum per se esse fugiendum.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
