# Opera omnia. Vol. 2 702

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 702. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/702
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/702

vt sit aliquod maximum, quod prae caeteris appetant; quippe cùm ipsa quoque eum delectum habeant, vt oblatis simul bonis variis, id quod est praecipuum sectentur. Itaque ni hil repugnare, quò minùs ipsis quoque Brutis summum aliquod bonum competat, quod prae omnibus aliis prosequantur. Et cùm videamus Voluptatem esse id, quod omnia prosequuntur prae caeteris; nihil esse quod obstet, quò minùs ipsa rale sit bonum. Non esse verò interim, quare indignum reputemus admitrere Bruta nobiscum ad fruitionem Summi Boni; siquidem huiusmodi Bonum est vniuers è solùm spectatum; cùm deinceps, vt variis animantium generibus sunt specialia inter se diuersa (quatenus istud ex re ista, illud ex illa, aliud ex alia voluptatem percipit) ita possit nobis esse peculiare, Voluptas nimirùm ex ea re percepta, cuius illa sint incapacia, cuiusque adeò occasione in societatem nobiscum non veniant. Quòd si tam suminis illorum bonis, quàm illi, quod nobis est Summum, & nomen & ratio voluptatis generatim sumptae conueniat, id aegre magis ferre non decet, quàm quòd illorum, nostraeque naturae conueniat nomen, ac definitio & animalis, & viuentis & corporis, & substantiae, & entis, quas duas posteriores denominationes ne In telligentiae quidem, imò nec Deus ter-Maximus esse inuident sibique, & illis communeis. Taceo, cùm iam antè viderimus idem apud Aristotelem obiici; insinuatum esse ab eo retorqueri, tantum abesse vt haec voluptatis communio Summi Boni rationi obstet, quin argumento potiùs sit, esse eamἄειcor optimum. siue Summm bonum. Subiicit autem continuò quasi ad hoc probandum celebre illud ex Hesiodo, Φῆμη δʼ οὐ τί γε πάμπαν οἀπτόλλυται, ἦν τινα πολλοὶ Λειοι φημίζωσιν, Haudquaquam verò penitùs fama interit illa Quam multi celebrant populi. Citatus quoque Maximus Tyrius non longè

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
