Latin
703.1 to 703.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 703.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ad hocce autem ratiocinium supplendum est solùm, Id esse Summum Bonum habendum, quod sui gratia sic expetitur, vt caetera omnia exxpetantur propte ipsum: atque idcirco Voluptatem esse habendam Summum Bonum, quòd sic expetatur propter se, vt ipsius gratiâ caeterae omnia expetantur. Nempe cùm hac solùm ratione Voluptas esse vltimus Finis, siue Summum Bonum probetur; si quicquid agitur, deprehendatur, nisi immediatè, proximé re, saltem mediatè, remoteve propter ipsam agi. Haud certè abs re id attingit Torquatus, dum praemissis aliis rationibus, ita concludit; Quoniam autem id est vel Summum Bonum, vel Vltimum, vel Extremum, quod Graeci τέλος nominant, quod ipsum nullam aliam ad rem, ad id autem res referuntur omnes; fatendum est Summum esse Bonum, iucundè viuere. Tametsi porrò hûc est, quò spectat id, quod habetur in toto hoc de Voluptate negotio praecipuum; non videtur nihilominus magno esse molimine, magnave inductione opus, vt declarari, ostendique possit. Quippe nemo est, qui si modò praeoccupationem deponere studeat, &amore solo veritatis ductus attendere, ac bona fide descendere in seipsum velit, non facilè animaduertat, agnoscátque, quicquid homines agunt, propter aliquam fieri voluptatem. Nihil autem necesse est iteratò heic admonere Voluptatis nomine non intelligi illas solas, quas fuit semper celebre, vt Maximus notat, obiici à Sophistis, Sardanapali scilicet uxum, Medicam mollitiem, Ionicas delitias, Siculas mensas, Sibariticas saltationes, Corinthias meretrices, &id genus similia; sed vniuersè quicquid mos est, licetve appellare Gaudium; Laetitiam, Delectationem, Exsultationem, Hilaritatem, lucunditatem, Amoenitatem, Suauitatem, Dulcorem, Delitias; itemque Sensum, affectumve Placentem, Gratum, Acceptum, Delinientem, Demulcentem, Illicientem: Ac rursùs statum Quietum, Placidum, Tranquillum, Imperturbatum, Serenum, Securum, Inoffensum, Indolentem, &complura id genus alia, quae nihil aliud sunt, quàm Synonyma voluptatis. Nihil etiam necesse repetere non modò aliquarum Voluptatum priuationes pro voluptatibus habert, quatenus earum beneficio aut voluptates vberiores pariuntur, aut grauiores labores, doloresque declinantur, quibus carere volupe sit; sed aliquorum etiam laborum, dolorúmque subitiones, quatenus ipsis intercedentibus, aut grauiores alij effugiuntur, quibus rursus sit carere iucundum; aut voluprates eae quaeruntur, quarum causâ illi exoptatissimi euadant.