Latin
704
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 704
Unproofread scanNot analysed yet
Videlicet ipsa pecunia res longè vtilissima aut obtinendis immediatè voluptatibus quaeritur, aut vt illum statum liceat assequi, in quo cum incom modis quam-paucissimis, cúmque voluptatibus, quam plurimis fas est, viuatur: Pecunia quippe confert primùm ad habendum ea, quae necessaria praesertim sunt, vt vitae incom moda tollantur; ac deinde etiam ad habendum ea, quae minùs necessaria sunt, &ad ostentationem potissimùm faciunt. Prioris generis sunt, praeter ipsam copiam, quatenus ipsâ comparatâ licet quiescere, ipsa quae sunt iam insinuata, esculenta, potulentáque, quibus sedatur fames, ac sitis; vestes, aedes, ligna, quibus frigus depellitur; pharmaca, manus medicae, quibus morbi curantur; doctores, libri, instrumenta, quibus fugatur ignorantia, desideriúmque sciendi expletur; Publica munia, affinitates, clientelae, amicitiae, quibus arcetur rerum iactura, contemptus, oppressio, virae discrimen, &c. Quaeso verò, dum quis allaborat, vt habeat vnde hęc consequatur, an non cogitet voluptatem, qua fruetur, dum suppetet, vnde conquiescat, ac nihil laboris (nisi soliùs delectationis causâ) subeat; vnde esuriens comedat, sitiens bibat, algens calescat, aegrotans sanetur, scire appetens discat; inter tot vitae discrimina, honoratus, &securus degat? Non modò sanè, vt cum Horatio dicam, Ille grauem duro terram qui vertitaratro, Perfidus hic caupo, miles, nautaeque per omne Audaces mare qui currunt, hac mente laborem Sese ferre, senes vt in otia tuta recedant, Alunt: Sed illi etiam omnes, qui Aulam sectantur,