# Opera omnia. Vol. 2 706

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 706. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/706
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/706

Vbi & notatu dignum est, cùm possit Virtuti sufficere ea voluptas, quae est propric actui coniuncta, ideò huc spectare illa omnia elogia, quibus dicitur esse ipsa sibi pulcerrima merces, scilicet non egens eâ, quae propter honorem aduenire extrinsecùs potest. Verùm licendum priùs de ea, quae Honorem consequitur. Videtur autem illud esse circa Honorem praemittendum, etsi eum ambire insolenter, petulanterque vitiosum sit; imò & vitiosum quoque sit, ipsum ex virtute solùm simulata, aut cum specie quadam affectationis requirere: non videri tamen eius appetitionem, vt à quibusdam vulgò sit, esse vniuersè damnandam; & maximè quidem, si quis non nisi ex solida virtute, & intemerata moderatione psum requirat. Haud abs re profectò esse naturale eius desiderium video; adeò vigere in pueris quoque, ac etiam in brutis deprehenditur, nemóque est, qui quantumcumque se cum simulet auersari, non agnoscat se eius semper appetitu ira teneri, vt exuere ipsum, si velit, non possit. Haud abs re quoque & praedicari, & proponi solet in virtutis praemium; nulláque est Respublica, quae non ciueis suos accensos, animatósque ad facinora generosa patranda propter ipsum velit. Eo certè differt nobilis, excelsúsque animus à plebeio, & humili, quòd nisi honorem, & glotiam ex suis non quaerat actionibus; cùm ille ex suis, praeter lucrum, quaestúmque consectetut nihil. Atque id quidem, ne memorem, quod docet experientia, estque iam-pridem obseruatum, fore, vt facta grandia, illustriáque omnino sileant, si ex animis appetitum gloriae, honorísque ademeris. Hoc supposito, potest duplex genus eius Volupratis distingui, ob quam Honor expetitur. Vnum est ipsa exsultatio, quâ quis se sperat perfusum iri, cùm de se fama volitabit, & apud homines inclarescet. Nota est Damoclis historia, arbitrati se ex honore regio voluptatem summam esse percepturum. Notum & illud Demosthenis, leuiculi sanè, vt Cicero inquit, qui illo susurro delectari se dicebat aquam ferentis mulierculae, insusurrantisque alteri, Hic est ille Demosthenes. Ac ne putes illum dumtaxat à Satyrico celebri illo versu subnotatum: At pulcrum est digito monstrari, & dicier, hic est. Notum est illud etiam quod de Themistocle perhibetur, qui cùm post victoriam memora bilem celebritas Olympiae instaret, est eò profectus; & cùm processisset in stadium, vbi obseruauit omnium oculos, neglectis certaminibus, in se vnum esse conuersos; ciueisque ipsos in se spectando, & cum admiratione, applausúque, peregrinis, & aduenis digitò monstrando, totum diem consumere; tum perfusus laetitiâ dixisse ad amicos fertur, se illo die laborum omnium, quos pertulisset pro Graecia, fructum amplissimum reportare. Ita quidem narrat Plutarchus; qui habet etiam simile quidpiam de Epaminonda, Coriolano, & aliis: ne his affinia commemorem, quae Pindarus habet de victoribus Nemeorum, Isthmiorum, &c. Alterum est securitas, quâ frui reputatur iucundissimum; ac tantò imagis, quantò quis aeuum securè degens, eâ est liberate, vt quidvis pro lubitu faciat, neque in captandis quibuslibet voluptatibus prohibeatur.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
