Latin
707
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 707
Unproofread scanNot analysed yet
Pronum est porrò existimare securitatem honore parari; quoniam seu honor propter virtutem, seu propter dignitatem (quae etiam virtutem ex se supponit) deferatur; ab est vtrôvis modo contemptus, deiectióque in illum statum, qui iniuriis, contumeliisque pateat, &in quo videantur etiam quaeque tuta timenda, Et qui honor quidem, ob virtutem defertur, quia est cùm amore, caritateque cinium conlunctus, ideò videtur praesidium esse securitatis firmissimum. Qui verò propter dignitatem, quia ferè cohaeret aut cum boni alicuius pe, aut cum mali alicuius metu; ideò fit, vt praesidium quoque firmissimum vulgò habeatur. Et quia delatus ob dignitatem honor amplioris est ostentationis, ac magis percellit vulgaria ingenia; heinc fit, vt permulti ad dignitates adhinniant; perpauci ad Virtutem adspirent. Nempe, quasi illi, qui dignitate eminent, habeant, vnde istis prodesse, illis nocere valeant; sicque possint degere ab nis propter spem; ab illis, propter metum, securi,