# Opera omnia. Vol. 2 710

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/710
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/710

Itaque voluptas haec est, quam, vt sese ab illo eximant, sequuntur. Vide etiam rursus quid ille, Filium morte multauit: si sine causa, nollem me ab eo ortum tam importuno, tamque crudeli. Sin vt dolore suo sanciret militaris imperij disciplinam, exercitumque in grauissimo bello animaduersioni metu contineret; saluti prospexit ciuium, quâ intelligebat contineri suam. Ne specialia plura consecter, id attingo solùm, quòd reputant multi virtuti nimiùm detrahi, dum esse dicitur propter aliud. Inferunt enim exinde sequi, vt virtus sit in genere vtilium, quod ab honestorum genere est diuersum; sicque fore, vt propriè ipsâ dicamur vti, non frui, quòd fruitio non sit; nisi earum rerum, quae & propter se, & honestae sunt, quo modo ait Cicecero non parandam solùm, sed etiam fruendam sapientiam esse; dicente aliunde B. Augustino, iniquum fieri hominem, cùm fruitur vtendis, aut vtitur fruendis. Veruntamen, vt concedatur quicquid est propter aliud, posse quodammodo dici vtile; negatur tamen quicquid est vtile, ad illiberale illud genus spectare in quo pecunia primas tenet, & honesto opponitur; quatenus ipsum quoque honestum suam vtiitatem, verùm liberalem, sortitur; cùm Cicero etiam aliique demonstrent nihil verè vtile esse, nisi id, quod houestum est. Quare & cùm ex hoc genere habebitur virtus, nihil ipsi proptereà decedet, neque aut dicemur eâ vti, ec modo, quo vti dicimur pecuniâ; neque non frui, eo modo, quo quavis re honesta frui dicimur, dum ex ea capimus voluptatem. Fauet certè idem S. Doctor, cùm verba ipsius alio loco haec sunt: Frui dicimur ea re, de qua capimus voluptatem; vtimur ea, quam referimus ad id, vnde voluptas capienda est. Omnis itaque humana peruersio est, quod etiam vitium vocatur, fruendis vti velle, atque vtendis frui. Et rursùs: omnis ordinatio, quae virtus etiam nominatur, fruendis frui, & vtendis vti; fruendum est autem honestis, vtendum verò vtilibus, &c. At inquies, id, quod vniuersè de Virtute dicitur, dici-ne etiam potest de ipsa pietate in diuinum Numen; siquidem non videtur posse sincera esse pietas, nisi Deus purè, ac praecisè propter seipsum & ametur, quia infinitè bonus sit, & colatur, quia infinitè excellat; nullatenus verò qui amat, & colit, ad se, suumve commodum, suamque voluptatem respiciat. Ego verò, absit pietati cuiusquam detractum contendam. Cùm sint, qui non modò id faciendum suadeant (fierique adeò posse supponant) sed eriam, vt fidem quaerant dogmari, obiectionemque praeoccupent, se id facere confidant, & iactent: ipse sanè neque inuideo, neque contradico; quin etiam & probo, & exosculor eam beatitatem, quâ seu ipsi, sen alij tantam caelitùs gratiam consequuntur. Scilicet hoc diuinum donum, ac supra uaturam reputandum est, vt quis se ad Deum hac ratione amandum, colendumque accingete possit.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
