Latin
CAPVT V
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 719
Unproofread scanNot analysed yet
Quid verò illum, quem libidinibus inflammatum, &furentem videmus; omnia rabide appetentem, cum inexplebili cupiditate; quoque affluentiùs voluptates vndique hauriat, eò grauiùs, ardentiusque sitientem: nonne rectè miserrimum dixeris? Quid elatus ille leuitate, inanique laetitiae &exsultans, &temere gestiens: nonne tantò miserior, quantò sibi videtur beatior: Ergo vt hi miseri, sic contra illi beati quos nulli metus terrent. nullae aegritudines exedunt, nullae libidines incitant, nullae futiles laetitiae, exultanteis languidis liquefaciunt voluptatibus. Iam ipsa verba Torquati ecce: Clamat Epicurus, is, quem vos nimis 1. de fivoluptatibus esse deditum dicitis, non posse iucundè viui, nisi sapienter, honestè, iustéque viuatur; nec sapienter honeste, iustè, nisi iucundè. Neque enim ciuitas in seditione beata esse potest; nec in discordia dominorum domus; quò minus animus à seipso dissidens ipse, secumque discordans, gustare partem vllam liquidae voluptatis, &liberae potest. Atqui pugnantibus, &contrariis studiis, consiliisque semper vtens, nihil quieti videre, nihil tranquilli potest. Quod si corporis grauioribus morbis, vitae iucunditas impeditur: quantò magis animi morbis impediri necesse est. Animi autem morbi sunt cupiditates immensae, &inanes diuitiarum, gloriae, dominationis, libidinosarum etiam voluptatum. Accedunt aegritudines, molestiae, moerores, qui animos exedunt, conficiuntque curis, hominum non intelligentium, nihil dolendum esse animo, quod sit à dolore corporis praesenti, futurove seiunctum. Nec verò quisquam stultus non horum morborum aliquo laborat; nemo igitur est non miser. Accedit etiam mors, quae quasi saxum Tantalo semper impendet, tum superstitio, quae qui est imbutus, quietus esse nunquam potest. Praeterea, bona praeterita non meminerunt, praesentibus non fruuntur, futura modo expectant; quae quia certa esse non possunt, conficiuntur &angore, &metui maximéque cruciantur, cum serò sentiunt frustra se aut pecuniae studuisse, aut imperiis, aut opibus, aut gloriae: nullas enim consequuntur voluptates, quarum potiendi spe inflammari, multos labores, magnosque susceperant. Ecce autem alij minuri, &angusti, aut omnia semper desperantes, aut maleuoli, inuidi, difficiles, lucifugi, maledici, morosi; alij autem etiam amatoriis leuitatibus dediti, alij petulantes, alij audaces, proterui, iidem intemperantes, &ignaui; nunquam in sententia permanentes; quas ob causas in eorum vita nulla est intercaepedo molestiae: Huc vsque Torquatus. En ve rò accinentem Lucretium, dum ostendens, quàm sit maioris Epicurus, quàm Hercules faciendus, post enumeratos aliquos labores, quibus Hercules terram repurgauit ab aliquot monstris, quae nisi fuissent interempta, nihilo esset magis hominum vita infelix; tum passiones recenset, hoc est, perniciosiora monstra, quae Epicurus non armis, sed dictis, praeceptis ve suis subegit, ex animisque expulit, sic habet: At, nisi purgatum st pectus, quae praelia nobis, Atque pericula tunc ingratis insinuandum? Quantae conscindunt hominem cuppedinis acres Sollicitum curae? quantique perinde timores? Quidve superbia, spurcities, petulantia, quantas Efficiunt