Latin
CAPVT V
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 720
Unproofread scanNot analysed yet
probris, effoeminatum inclamantes ducem, Plut, ibid, adiicientesque illum periculum vanum suo timori praetendere, nihil aliud, quàm exceperit: ô virorum fortissimi, neque vos me intrepidum, neque ego vos vnquam ignauos efficiam: satis est nostra vtrisque nostrum esse penitus perspecta ingenia. Enimverò, quantacumque haec sit siue tranquillitas, siue felicitas actiua: Aristoteles tamen iure Contemplatiuam longè praefert. Probat id verò ex dignitate Contemplationis supra actionem, quòd Contemplatio sit operatio illius partis, quae est in nobis optima, diuinissimáque: quòd ex sapientia sit; ac ideò ex omnium consensu iucundissima; quippe complectente, sapientia voluptates mirabileis, seu sinceritatem seu constantiam spectes: quòd possit ideò esse in nobis penè assidua, &continens; quasi adstante semper sapientia, à qua nobis suppeditatur: quòd laudatum illud, Sufficere ipsum sibi, ἡ λεχομένη αντάρκεια, ob eam maximè conpetat; cùm eorum quidem, quae ad vitam necessaria sunt, tam sapiens, quàm iustus, &alij, qui rebus incumbunt, indigeant; quod superest autem, &iustus, &temperans, &fortis, rebus praetereà indigeant multis, vt virtutes exerceant; sapiens autem habeat in seipso repositum, vnde sese dedat contemplationi rerum: Quòd ipsa sola ob seipsam ametur; cùm actio quidem militaris propter pacem sit: ciuilis rei administratio propter sui, aut ciuium potentiam, honorem, aut felicitatem; atque ira de caeteris, quae minùs splendidè geruntur: quòd praeter hoc ipsum, voluptate frui ac sibi sufficere, de quo est iam dictum, &liberam feriandi otiandique facultatem contineat; &occupationem, defatigationis expertem &(quantum quidem per humanam imbecillitatem licet) ea omnia, quae ad beatam vitam vul gò requiruntur: quòd denique, cùm opinemur Deos maximè felices, ac beatos, talcis esse oporteat ob aliquam operationem (neque enim esse dormienteis, Endymionis instar, fin gendos) esse autem illam non posse actionem Iustitiae; ridiculè enim visum iri Deos contrahere, depositum reddere, &c. aut fortitudinis; neque enim Deos timenda perferre, adireve periculataut liberalitatis, non enim adesse, cui donent, absurdumque esse habere eos nummos, taleve quidpiam tribuere: aut Temperantiae; contumeliosam enim fore laudem, si cupiditaribus vitiosis carere dicantur; atque ita percurrendo actiones vitae singulas; cùm aliunde ipsae effectiones, quales mechanicorum sunt, sint adhuc Diis indigniores: quare superesse, vt Deo sola comperat, quae beatitudine praecellit, Contemplatio. Quo loco cùm reprehendendus Aristoteles sit, quatenus Deo negat actiones Iustitiae, quibus agere dignatus cum hominibus, legesque ipsis tradere, tum promissis stat; tum praemia, ac poenas, provt sunt cuiusque opera, dispensat; quatenus item quae magis adhuc propriae Dei sunt actiones Liberalitatis, quibus, vt aliis omnibus rebus, sic speciatim hominibus, sponte, citra obligationem, ac eo solum nomine, quia bonus est, &vt loquitur Plato) liuore non tangitur, quicquid bonorum habent, largitur; atque ita de compluribus: at, quod superest, iure ille eiusmodi laudes Contemplationi tribuit; quando reuerâ esse actio non potest, aut dignitate praestantior, aut voluptate sincerior, aut constantiâ diuturnior, aut exercitatione facilior.