# Opera omnia. Vol. 2 721.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 721.1 to 721.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/721.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/721.1

Non sunt verò heic repetenda, quae paullò antè circa priorem virtutis partem deducta sunt; vt ostendatur quanta proinde in ipsa rerum contemplatione voluptas, quantáque adeò felicitas sit. Praetermittendus solùm non est, qui ad hanc rem facit Ciceronis locus. Ille igitur, Quo tandem, inquit, gaudio, affici necesse est Sapientis animum, cum his habitantem, pernoctantemque curis? & cùm totius Mundi motus, conuersionesque perspexerit, sideraque viderit innumerabilia caelo inhaerentia cum eius ipsius motu congruere certis infixa sedibus? septem alia suos quaeque tenere cursus; multum inter se aut altitudine, aut humilitate distantia, quorum vagimotus rata tamen, & certa sui cursus spatia definiant? Horum nimirùm adspectus impulit illos veteres, & admonuit, vt plura quaererent. Inde est indagatio nata initiorum, & tanquam seminum, vnde essent omnia orta, generata, concreta: quaeque cuiusque generis vel inanimi, vel animati, vel muti, vel loquentis origo, quae vita, quis interitus, quaeque ex alio in aliud vicissitudo, atque mutatio: Vnde terra, & quibus librata ponderibus, quibus cauernis maria sustineantur; in quam omnia delata grauitate medium Mundi locum semper expetant, qui est idem infimus in rotundo. Haec tractanti aenimo, nocteis, & dies cogitanti exsistit illa à Dea Delphis praecepta cognitio, vt ipsa se mens vitiis exutam cognoscat, coniunctamque cum diuina mente se sentiat; ex quo insatiabili gaudio compleatur. Ipsa enim cogitatio de vi, ac natura Deorum studium incendit illius aeternitatis imitandae; neque se in breuitate vitae collocatam putat, cùm rerum causas, alias ex aliis aptas, & necessitate nexas videt. Quibus ab aeterno tempore fluentibus in aeternum, ratio tamen, mensque moderatur. Haec ille intuens, atque suspiciens, vel potius omneis parteis, orasque circumspiciens, quanta rursus Animi tranquillitate, humana, & citeriora considerat: Heinc illa cognitio virtutis exsistit; efflorescunt genera, partesque virtutum; inuenitur quid sit, quod natura spectet extremum in bonis, quid in malis vltimum; quò referenda sint officia; quae degendae aetatis ratio diligenda. Haec quidem ille. Intelligitur autem ex postremis verbis etiam res moraleis, & ad actionem pertinenteis, obiectum quoddam contemplationis iucundissimae fieri posse.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
