# Opera omnia. Vol. 2 722

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 722. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/722
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/722

Addendum ergo super est solùm, eum, qui fruitur Indolentiâ, posse sinceris quibuscumque voluptaris generibus frui; ac non modò quidem, quae spectent ad corpus, sed etiam quae ad ipsum animum attineant. Nempe haec Indolentia à sanitate ipsa non differt, quam Plutarchus cum ipsa maris placiditate comparat, quòd vt ista praebet Alcyonibus, vnde commodè generent, incubentque; sic sanitas hominibus, vnde omneis vitae functiones, non grauatè eliciant: Et eleganter quidem dixisse, ait, Prodicum, ἐτι τγ ηδυσμάτων ἀριστόν ὅτι πῶρ, condimentorum optimum esse ignem; at verius, inquit, dixerit quispiam esse sanitatem diuinissimum, longéque blandissimum condimentum; neque enim elixa, assa, concocta edulia ijs, qui morbo, aut crapulâ, vel nauscâ laborant, vllam voluptatem, vllúmve gaudium afferunt; at pura, & sincera appetentia stomachi, nihil non reddit corpori sanitate potiunti suane, ac etiam, vt Homerus ait, ἀρπαλέον, quod rapere libeat. Cùm verò dicere idem liceat de voluptatibus caeteris, quae ad alios pertinent sensus, quippe corpori aegroto, aut dolenti, quae etiam alioquin licitae, honestaeque sunt voluptates, obsolescunt, & neque olfactus odore recreatur, neque auditus harmonia mulcetur, neque visus rebus pulcris hilarescit; neque insuper placent, iuuantque colloquia, lusus, spectacula, deambulationes, rusticationes, peregrinationes, venationes, & id genus alia, quibus aut omnino interdicitur, aut sincerè frui non datur, deficiente nempe illo condimento, sine quo voluptas, vt loquuti am autè sumus, voluptas non est, quodque si adfuerit, tum demum haec iucundè afficiunt, puréque delectant: Cùm dicere, inquam, vniuersè haec liceat de voluptatibus corporis, tum dici etiam maximè possunt de voluptatibus animi, quando vigente morbo, aut flagrante dolore, nulla haberi ratio studiorum, meditationumve praeclararum potest Quippe ea est conditio Mentis, donec fragili, mortalíque corpori alligata est, vt, quia est vtriusque indiuiduum coniugium, illo patienre compatiatur, &, inuita licet, auocetur tamen à iucundissimis alioquin sibi occupationibus, dum illud malè afficitur, ac dolor excrucians cogitationem in se omnem conuerrit.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
