Latin
726.1 to 726.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 726.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Certè &,cùm est exeundum è vita, vter quaeso moritur ditior; An, qui totam vitam, destitutus licet vocatis hisce opibus, cumulauit laetitiâ? an qui opibus obrutus, vitam sincerae, germanaeque laetitiae expertem traduxit? Sed plura hac de re posteriùs. Addo heic solùm, praeter illud, quod ad Epicuri mentem habet Cicero, dum paupertatis onus leuari disputando dicit, ac docendo, quàm parua, &quàm pauca sint, quae natura desideret; &exempla subiiciens, heic Socrates. inquit, commemoratur, heic Diagenes, heic Caecilianum illud, Saepe est etiam sub palliolo sordido sapientia. Praeter illud, inquam, postquam alio loco de morte, &dolore loquutus, dicturus etiam de paupertate est; notatu esse dignum, quod in hunc modum subdit: Quid tandem isti grandiloqui contra haec duo, quae maxime angunt, meliùs se habent, quàm Epicurus? An ad caetera, quae mala putantur, non &Epicurus, &reliqui Philosophi parati videntur? Quis non paupertatem extimescit? Neque taemen non quisquam Philosophorum. Hic verò ipse quàm parno est contentus? Nemo de tenui victu plura dixit. Etenim, quae res pecuniae cupiditatem afferunt, vt amori, vt ambitioni, vt quotidianis sumptibus coriae suppetant; cùm procul ab ijs omnibus rebus absit; cur pecuniam magnoperè desideret, vel curet omnino: Neque verò est illud praetereundum, quod ille praeclarè ita subiicit: An Scythes Anacharsis potuit pro nihilo pecuniam ducere; nostrates Philosophi facere non potuerunt? Illius Epistola fertur his verbis: Anacharsis Hannoni salutem Mihi amictus est Scythicum tegmen; calceamentum, solorum callum; cubile, terra; pulpamentum, fames: lacte, caseo, carne vescor. Quare, vt ad quietum me licet venias. Munera autem ista, quibus es delectatus, vel ciuibus tuis, vel Dijs immortalibus dona. Omnes ferè Philosophi omnium disciplinarum, nisi quos à recta ratione natura vitiosadet orsisset, hoc eodem animo esse potuerunt. Socrates, in pompa, cùm magna vis auri, argentique ferretur, quam multa non desidero, inquit, Xenocrates, cùm legati ab Alexandro quinquaginta ei talenta attulissent, quae erat pecunia temporibus illis, Athenis praesertim, maxima; adduxit legatos ad coenam in Academiam: ijs apposuit tantum, quod satis esset, nullo apparatu.