# Opera omnia. Vol. 2 726.5-6

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 726.5 to 726.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/726.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/726.5

Cùm postridie rogarent eum, cui numerari inberet; quid vos hesterna, inquit, coenula non intellexistis me pecuniâ non egere? Quos cum tristiores vidisset, triginta minas accepit, ne aspernari Regis libe ralitatem videretur. At vero Diogenes liberiùs, vt Cynicus, Alexandro roganti, vt diceret, si quid sibi opus esset: nunc quidem paullulum, inquit, à Sole absis; offecerat videlicet apricanti. Et hic quidem disputare solebat, quanto Regem Persarum vita, fortunaque superaret. Sibi nihil deesse, illi nihil satis vnquam fore. Se eius voluptates non desiderare, quibus nunquam sutiari ille posset; suas eum consequi uullo modo posse. Vides, credo, vt Epicurus cupiditatum genera diuiserit, &c. Quod heic porrò ad calcem de Diogene habes, in memoriam reuocat, quod Seneca, & Maximus Tyrius, prae caeteris de illo habent Seneca enim, postquam multis docuit esse patrimonia, maximam humanarum aerumnarum materiam, neque detrimenta ferri animosiùs à locupletioribus, quàm à pauperioribus, huc accommodans, quod Bion eleganter ait: Non minùs molestum est caluis, quam comatis pilos velli; ac adiecit, tolerabilius, faciliúsque esse, non acquirere, quàm amittere; ideóque laetiores videri, quos nunquam fortuna respexit, quàm quos deseruit.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
