# Opera omnia. Vol. 2 727.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 727.1 to 727.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/727.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/727.1

Tum pergit: Vidit hoc Diogenes, vir ingentis animi, & effecit, ne quid sibi eripi posset. Tu istud paupertatem, inopiam, egestatem voca; & quam voles ignominiosum securitati nomen impone; putabo hunc non esse felicem, si quem mihi alium inueneris, cui nihil pereat. Aut ego fallor, aut regnum est, inter anaros, circumscriptores, latrones, plagiarios, vnum esse, cui noceri ton possit. Si quis de felicitate Diogenis dubitat, potest idem dubitare & de Deorum immortalium statu, an parùm beatè degant, quòd illis non praedia, nec horti sint, nec alieno colono rura pretiosa, nec grande in foro foenus. Tyrius verò edisserens, Cynici-ne vita praebenda sit, Ille, inquit, non Atticus, aut Doricus fuit; neque aut Solonis educatione, aut Lycurgi institutione eruditus; (non enim regiones, aut leges ipsas virtutes tribuunt) sed Sinopeus, ex vsque Ponto. Consulto vero Apolline, omneis arumnarum occasiones exuit, vincula confregit, &, instar auis mentem habentis, terram expeditus lustrauit, non tyrannum metuens, non lege coactus, non ciuilis rei administrationi intentus, non liberorum educatione anxius, non nuptijs ad strictus, non agro colendo occupatus, non militari confusioni implicitus, non studio mercaturae quoquouersùm abreptus, sed homines id genus omneis, institutáque id genus ridens, vt nos solemus pueros, quos ita videmus ad talorum udum intentos, vt mutuò caedant, ac caedantur, spolient, spolienturque inuicem. Ipse autem intrepidi, liberique Regis vitam degens, non Bahylonios hyeme contriuit, nec Medos aestate vecauit, sed, pro tempestatis conditione ex Attica in Isthmum, ex Isthmo in Atticam migrauit. Regiae eius fuêre templa ac gymnasia, atque luci, diuitiae & amplissimae, & tutissimae nihilque ab insidijs metuentes, terra vniuersa, & quos ea fert fructus, quosque emittit fonteis, nullo non Lesbio, Chióque vino praestantiores. Amicus etiam, familiarisque, leonum instar, aëri fuit, nec temporum vices a Ioue constitutas declinauit, quid piamve contra est machinatus, non artificio hyeme teporem, non aestate refrigerium artificio adsciscens, sed vniuersae naturae ita assuetus, vt hocce vitae instituto sanitatem fuerit, roburque adeptus, & ad summam vsque senectutem eam prouexerit, medicamentis non indigens, ferri, ignisque inexpertus, Chironis, Aesculapij, Asclepiadarumque opem non implorans, non fatidicorum vaticiniis, non sacerdotum lustrationibus, non veneficorum incantamentis collum submittens.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
