# Opera omnia. Vol. 2 731.1-5

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 731.1 to 731.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/731.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/731.1

Et (quod apud vulgus incredibile sit) hoc asserere, magni-faceréque, inter philosophanteis, comperimus illos, qui Voluptatem esse finem putant. Videlicet Epicurei, maiori ex parte, ab ipsius sque Coryphaei tempore obseruantur polenta, fructibusque contenti; ac suos his rebus libros compleuerunt, declarantes quàm sit exiguum id, quo natura indiget; ac planum facientes necessitatem, quâ illa laborat, posse rebus tenuibus, paratúque facilibus abundè lanari. Naturae enim diuitiae, aiunt, & finitae sunt, & facilè parabiles; at quae iuxta vanas opiniones sunt; eae finem, modumque non habent, ac sunt paratu difficiles. Id nempe, quod ob indigentiam corpus molestiâ afficit, praeclarè, & quantum sat est, eximunt, quae sunt facilè parabilia; simplicem putà humidorum, siccorumque alimentorum, cuiusmodi sunt aqua, & vanis, naturam habentia. Quod superest verò, quicquid in luxum abit, id attinet, inquiunt, ad cupiditatem, quae neque necessaria est, neque occasione alicuius rei molestiam necessariò infertis ereatur; sed partim, quia quidpiam angit, vellicatque ob id solùm, quòd eius absentia impatienter toleratur; partim quia absoluta, & sine vllius molestiae intermistione oblectatio praesumitur; partim, ac vt paucis dicatur, quia menti inhaerent inanes, falsaeque opiniones, quae neque ad sarciendum ellum naturalem defectum spectant: neque ad aliquid habendum, ex cuius absentia corporis ipsius compages dissoluatur, tendunt. Siquidem, vel ipsa, quae ad manum sunt, abundè sufficiunt obtinendis iis, quibus natura indiget; haec quippe eiusmodi sunt, vt partim ob simplicitatem, partim ob exiguitatem; nullo negotio sint parabilia. Heinc illi quidem, qui carnibus vescitur, opus etiam est inanimis rebus, at illi, cui sunt res inanimae satis, dimidio solùm opus est, ac ipso quidem tum facilè parabili, tum ad apparandum modicis sumptibus egente. Oportet verò, inquiunt, illum, qui parata non habet necessaria, adhibere ipsam, quasi in subsidium, Philosophiam; & quaesitâ simul animae fiduciâ, ea, quae in diem accidunt, grnerosè excipere, Malo scilicet consultori earum rerum arbitrium, quae nostrâ intersunt, permittimus, si quod naturae est necessarium, sine Philosophia, & metimur, & apparamus. Quare oportet philosophantem huiuscemodi rebus prouidere; & vsque dum quidem adhipita ipsis cura diligens eas suppeditârit. Quandiù autem quidpiam ex ipsis sine quo perfecta constet fiducia, potest detrahi, non accingere se opibus, alimentisque comparandis.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
