Latin
734
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 734
Unproofread scanNot analysed yet
innoxiisque voluptatibus, qualeis sobrio victu creari est dictum non defraudantes, ipsi tanto sui damno non indulgeant, vt animo quicquam officiant, sed serenitatem illius constanter tueantur, ipsumque semper liberum, expeditum, actionum suarum dominum habeant. Cùm certè ob illud, hesternis vitiis, memorari heic quasi oppositum posset, quod dixit Timotheus, cum pridie apud Platonem frugaliter coenatus, Qui cum Platone, inquit, coenant, etiam postridie ἡδέως γίνονται, suauiter degunt: licet quin-etiam dicere, si quis non ampliùs iusto pascatur, eum non postridie solùm, sed statim etiam ab ipso pastu suauiter se habere, seseque ad omneis animi functiones comparatum experiri. Nihil necesse est adiici de caeteris functionibus, quae ad corpus praesertim spectant, &ex vsu vitae praeser tim habentur; cùm sit perspicuum quantum ad illas comparatiùs se habeant, qui prae sobrietate corpus vegetum, sanumque tuentur quàm, qui prae ingurgitatione, graue, imbecillumque faciunt. Ac si esset quidem homo destinatus, vt Athletam solùm ageret, in vita; tum illi fortè concedi posset, vt pleno athle tarum victu vteretur: Verumtamen, cùm sit ferina athletarum exercitatio, &tot actiones nobiles Milonis robore non egeant: abundè est, si quisque ad illas, quibus pro vitae conditione incumbendum est, sese expeditum praestet, conseruetque. Hoc autem facit quidem vir frugi; at non perinde, qui prae nimio pastu, aut largiore vino, sese agendo inhabilem, in horas bene multas reddit; ac interim dispositionem eiuscemodi in corpus inducit, vt morbo laboret, quo vigente, non valeat munia necessaria obire. Nam aliunde commemorare, quam ob cansam, exempli gratiâ, Cyri exercitus in Scythia miserè perierit, Ar chias Cadmeam amiserit, &quae id genus similia sunt, minimè profectò est opus Quod Epicurus posteà subiungit, Gustari suauiùs lautiores cibos, si appositi ex interualle fuerint; id ille in hunc deducit modum Hic tamen ad melius poterit transcurrere quosdam, Siue diem festum rediens aduexerit annus; Seu recreare volet tenuatum corpus, obique Accedent anni, &tractari mollius aetas Imbecilla volet: Tibi quidnam accedet ad istam,