Latin
CAPVT PRIMVM
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 738
Unproofread scanNot analysed yet
Medium verò quoad essentiam, aliud nihil est, quàm ipsamet Virtus inter duo vitia residens; &de qua proinde manifestum est intelligi illud, Virtus est medium vitiorum, &vtrimque reductum. Rem verò deinceps inductione probat; est enim Fortitudo media inter Ignauiam, &Audaciam: Temperantia inter nullius Voluptatis sensum, &Intemperantiam: Liberalitas inter Prodigalitatem, &Auaritiam: Magnificentia inter Parcitatem, &Sumptuositatem: Magnanimitas inter Pusillanimitatem, &Ostentationem ineptam: Modestia inter Incuriam honoris, &Ambitionem: Clementia, Lenitas, Mansuerudo, inter Lentitudinem, &Iracundiam: Veritas, seu Veracitas, inter Dissimulationem, &lactantiam: Festiuitas, inter Rusticitatem, &Scurrilitatem Amicitia, inter Adulationem, &Pugnacitatem: Verecundia, inter Stupiditatem, &Im pudentiam: Indignatio iusta, inter Inuidentiam, &Maleuolentiam. Et haec quidem in Nicomachiis; additur autem in Eudemiis Prudentia inter Stultitiam, &Versutiam. Cúmque lustitia non versetur propriè inter extrema, videlicet, quòd habeat solam Iniustitiam oppositam; agnoscit tamen ibidem quidpiam in illius obiecto Medium, vt-puta Iustum, siue Ius, quod inter damnum, lucrum que constituit: In Nicomachiis verò, quia ius idem est, quod aequale; &tum ius inter aliquos, tum aequale versatur inter plus, − ideò vult Iustitiam, quae virtus est ad alterum, siue inter duos, sic habere Iniustitiam oppositam, vt ista respectu vnius habeat rationem excessus; respectu alterius, defectus, Iustitiaeque ideò sit munus, rem ad ius, seu aequalitatem sic reducere, vt neque ille ampliùs, neque iste minùs habeat, quàm par sit. Docet porrò alioquin, esse quaedam vitia, quae non admittant mediocritatem, vt adulterium, furtum, caedem; in his nimirùm semper peccari; neque virtutem vllam esse in eo, v, c. vt cum qua, &quo tempore, &quomodo sit adulterium committendum, praescribat: cùm &in his rebus medium quaerere, idem sit, quod requirere in Intemperantia, Ignauia, caeterisque extremis aliarum Virrutum. Denique verò edisserit, Extrema non modò inter se, verùm etiam ipso cum Medio pugnare; adeò proinde, vt Fortis respectu ignaui videatur audax, respectu audacis ignauus: Liberalis, respectu auari prodigus, respectu prodigi auarus, atque ita de caeteris. Videri autem in quibusdam maiorem esse oppositionem vnius extremi cum medio, quàm alterius; exindeque esse, vt aliquando Virtus videatur magis ad excessum, quàm ad defectum accedere, vt Fortitudo magis ad Audaciam, quàm ad Ignauiam: aliquando magis ad defectum, quàm ad excessum, vt Temperantia magis ad voluptatis priuationem, quàm ad Intemperantiam.