Latin
740.1 to 740.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 740.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm sint porrò multa, quae ille regerit; responsio tamen patere potest vel ex eo, quod subdit, dum, Haec tamen, inquit, ita disputant, vt resecanda esse fateantur; euelli penitùs dicant non posse, nec opus esse; vt in omnibus ferè rebus mediocritatem esse optimam existiment Nam quod obiicit, v. c. Non viri fortis esse, sed gladiatoris stomachari: sine gladiatoria hac Iracundia progressum Aiacem depugnaturum cum Hectore; ac sine ea fuisse Torquatum, Marcellum, Africanum, &c. Respondebunt illi glâdiatorum esse illâ irasci iracundiâ, quam ipse statim pòst rabiosam, &rationis expertem dicit; fortium autem illâ, quae temperatior fuerit, rationemque audierit: constaréque de sola priore id dici, quod his verbis instat: An est quidquam similius insaniae, quàm Ira? quam bene Ennius initium dixit insaniae? Color, vox oculi, spiritus, impotentia dictorum, atque factorum, quam partem habent sanitatis? Quid Achille Homerico foedius? &c. Praetereo autem quod ait, Oratorem quidem minimè decere irasci; simulare autem non dedecere: itémque, quod circa libidinem, seu cupiditatem probatam in Themistocle, Demosthene, Pythagora, &c. lum, Quid, inquit, vos studia libidinem voca tis, quae vel optimarum rerum sunt, vt ea sunt, quae profertis, sedata tamen, &tranquilla esse debent. Ac rursus, quod circa aegritudinem, Vtile esse vti eum motu animi, qui vti ratione non potest. Quod verò circa Misericordiam vrget; Cur misereare potiùs, quàm feras opem, si id facere possis? An sine misericordia liberales esse non possumus? Non enim suscipere ipsi aegritudinem propter alios debemus; sed alios, si possumus, leuare aegritudine: Excipient illi, non miserturum potiùs humanum virum, quàm opem laturum, sed miserturum, vt opem ferat. Effecturam misericordiam, vt propensiores in liberalitatem simus; neque eam aegritudinem à sapiente propter alium suscipi, qua ipse crucietur; sed eam, quae sit sensus humanitatis lenior, &quo inductus, alium aegritudine leuare nitatur.