# Opera omnia. Vol. 2 740.5-7

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 740.5 to 740.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/740.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/740.5

Ad obtrectationem aemulationémque, quatenus riualitati similis est, dicturi fortassis illi aliud non sunt, quàm quòd vtramque pro simplici angore non accipiant; quasi aemulari nihil aliud sit, quàm angi alieno bono, quod ipse non habeas; obtrectare autem, quàm angi bono, quod non ipse solus, sed alius etiam habeat; sed pro motu quodam, cupiditatéve, qua excitetur homo ad gloriam illi aequalem, quam alius habeat, vel maiorem ea, quam cum alio habeat. De Metu speciale nihil obiicit. Et certè illi timiditatem quidem, sine metum nimium facilè improbabunt; esse autem non posse vitam sine alique metu, propter quem cautio adhibeatur, variis casibus prouideatur, &c. facillimè profectò euincent. Denique autem ob illud ipsum, quod dictum est ab eo subdi, ita obiicit: Nam quod aiunt nimia resecari oportere, naturalia relinqui; quid tandem potest esse naturale, quod idem nimium esse possit? Sunt enim omnia ista ex errorum orta radicibus, quae euellenda, & extrahenda penitùs; non circumcidenda, & amputanda sunt. Dicturi verò illi sunt, naturale esse, quòd irascamur, quòd cupiditatibus moneamur, quòd passionibus aliis afficiamur; ex errorum autem radicibus oriri, quòd irascamur, quòd moueamur, quòd afficiamur nimiùm. Quare & se, cùm iubent nimia resecanda, iubere ea, quae sunt ex errorum orta radicibus, euellenda, extrahendaque; neque improbandum esse, nisi ea quoque iubeant, quae à natura implantata euelli, extrahíque nec possunt, nec debent. Caetera repetenda ex iis sunt, quae visum est superiùs ab Agellio, Lactantio, alissque obiici contra απάθειαν Stoicorum.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
