# Opera omnia. Vol. 2 741.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 741.1 to 741.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/741.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/741.1

Hisce vt pauca de Virtutum connexione subiiciam; vides Epicurum agnoscere illam duplici ex capite; vno, quia cum ipsa principe Prudentia caeterae omnes coniunctae sunt, vt cum capite membra caetera; aut cum fonte riui ex ipso manantes; altero, quia tam Prudentia, quàm caeterae, cum iucunda vita coniunctae unt; & neque, nisi adsint virtutes, esse iucunda vita potest; neque adesse virtutes possunt, quin vita simul iucunda sit. Notum proinde est consequutionem de Virtutibus inter se connexis, trito niti Axiomate, Quae iugata cum tertio sunt, inter se quoque sunt coniugata. Ac de capite quidem posteriore, nihil necesse est hoc loco dicamus; cùm res sit satis ntelligenda ex iis, quae dicenda posteriùs sunt, circa id, quod Epicurus ait, & cuius causâ in eum declamatur, Esse virtutes non propter se, sed Voluptatis causâ expetendas. Lubet heic olum deligere inserereque ex Aristotele locum, quo is quoque ex hoc capite paria sensisse Epicuro probetur. Vt in Olympicis, inquit, ludis, non pulcerrimi, valentissimique, verum qui decertant, ac decertando vincunt, coronâ donantur; sic in vita, qui circa ea, quae honesta, bonaque sunt, rectè agunt, ij praemium ferunt. Est autem illorum vita per scipsam iucunda; affici enim iucunditate ex ijs rebus est, quae ad animum pertinent. Et cùm iucundum cuique illud sit, cuius amans dicitur, veluti equus amanti equos, & spectaculum amanti spectacula; hoc simè modo imanti iustitiam, ea, quae sunt iusta, iucunda sunt; ac vniuersè virtutem amanti, ea, quae sunt secundum virtutem. Et quae apud vulgus quidem sunt iucunda, pugnant inter se; quia talia reuerâ ex sua natura non sunt; quae verò amantibus honestatem iucunda sunt, ea sunt naturâ suapte incunda. Huiusmodi autem suntelicitae secundum virtutem actiones, quae proinde & ipsis iucundae, & per sese incundae sunt. Nullatenus itaque vita ipsorum voluptate, quasi aliqua appendice eget; ed voluptatem potiùs intra scipsam possidet. Quippe &, vt iam dictis hoc addam; neque est vir bonus, qui honestis actionibus non oblectatur, neque aliquis vocet virum iustum, quem non actiones iustae delectent; neque liberalem, quem non liberales; quod idem etiam de caeteris virtutibus sentiendum est. Quod si ita sit, sunt sanè actiones secundum virtutem per seipsas iucundae. Ad prius caput quod attinet, videri adhuc expressior potest sententia Aristotelis. Nam im- 3.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
