# Opera omnia. Vol. 2 742-3

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 742. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/742-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/742-3

asseruisse scilicet illum vnicam Virtutem Prudentiam: Constat vulgatissimam esse, quam Epicuro quoque agnitam iam innuimus, Virtutis diuisionem in quatuor species celebreis, Prudentiam, Temperantiam, Fortitudinem, & Iustitiam. Ipse Aristoreles egit quidem, in Ethicis, neque vno sanè tantum loco, de hisce quatuor Virtutibus; verùm sic praetereà disseruit de Mansuetudine, Liberalitate, animi Magnitudine, Magnificentia, Moderatione, iusta Indignatione, Verecundia, Grauitate, Veritate seu Veracitate, Vrbanitate, &c. tanquam de speciebus Virtutis distinctis; ac declinando interim earum numerum definire, praemisit dumtaxat eum planum futurum, cùm de singulis disputatum foret, coepitque è vestigio de Fortitudine dicere. Aut si eius quidem est, qui ipsi tribuitur, libellus de Virtutibus, numerum sic finit, vt residere dicat, in parte quidem Animi Ratiocinante, Prudentiam; in Irascente, Mansuetudinem, Fortitudinémque; in Concupiscente Temperantiam, & Continentiam, in tota verò Anima, Iustitiam, Liberalitatem, animi Magnitudinem; neque enim ibi enumerantur plures. Vnus locus est in Politicis, vbi de ciuium felicitate disputans, videtur has quatuor solùm recensere. Nam, Nemo, inquit, illum dixerit felicem, in quo neque Fortitudinis, neque Temperantiae, neque Iustitiae pars vlla insit, sed qui muscas praetervolanteis metuat; ac esuriens, aut sitiens, nulla re, etiam deterrima, sibi temperet, & vel ob teruncium amicissimos perdat. Similitêrque & quod ad mentem spectat, tam sit imprudens, & qui fallatur capax, quàm infans, aut insanus est.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
