# Opera omnia. Vol. 2 743.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 743.1 to 743.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/743.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/743.1

Ante Aristotelem autem Plato, tametsi visus interdum fuerat hisce speciebus addere alias, vt cùm in vienone cohaerenter enumerauit Temperantiam, lustitiam, Fortitudinem, Docilitatem, Memoriam, Magnificentiam, κὶ παντα τοιαῦτα, ac caetera id genus omnia: quo etiam modo in Lachete, praeter Fortitudinem, legimus etiam Temperantiam, Iustitiam, καὶ ἀλλ αῆτα τοιαῦτα, & quaecumque id genus alia; nihilominùs in Libris de Republica, numerum lib.4 & 6. Virtutum in Ciuitate necessariarum limitatat ad hasce quatuor, Sapientiam seu Prudentiam, Fortitudinem, Temperantiam, Iustitiam: Certè & Laërtius distinxisse docens lib. 3. Platonem quatuor perfectae Virtutis species, tum enumerat, tum definit, quid illi vocetur Prudentia, quid Iustitia, quid Fortitudo, quid Temperantia. Deinceps quoque, licer Stoici varij Virturem variè diuiserint; Posidonius tamen inter caeteros, eadem quatuor genera statuit, vt apud eundem Laërtium est, vnde & Cicero videtur partim ex Platone, partim ex Stoicis, Epicuróque ipso sumpsisse, quod hac de re effatus hunc in modum est: Omne, quod honestum est, id quatuor partium 1. offit. oritur ex aliqua. Aut enim in perspicientia veri, solertiáque versatur, aut in hominum societate tuenda; tribuendóque suum euique, & rerum contractarum fide, aut in animi excelsi, atque inuicti magnitudine, ac robore, aut in omnium, quae fiunt, quaeque dicuntur, ordine, & modo, in quo inest modestia, & temperantia. Quae quatuor quanquam, &c. Id interim notatu dignum, quòd Virtus in Literis Sacris in haec eadem membra distribuitur, vbi Virtures esse Sapientiae labores, seu Sap. 8. studia dicuntur, Σωθροσύνὴν γὰρ, inquit Textus Sacër, καὶ Θρόνησιν ἐκ διδὰ σκει, δικαιοσύνεν, καὶ αὐδρείαν, Temperantiam enim, & Prudentiam, Iustitiam, & Fortitudinem docet. Itémque, quòd cùm soleamus vulgò has quatuor Virtutes ab vsque temporibus BB. Ambrosij, & Hieronymi Car- in c. 4. lus dinaleis dicere, quatenus habentur quasi car- in capilines, quibus aliae omnes veluti fulciantur; id Matthpossit fieri factum videri imitatione Stoicorum, qui cùm, referente Laërtio, dicerent loc. cit.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
