Latin
CAPVT II
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 744
Unproofread scanNot analysed yet
Certè &Aristoteles ipse paullò antè dixerat coniunctim, ἀγαθὰ, καὶ συμφέροντα, bολα, ac vtilia; &vtcumque sit, notum est Prudentiam non tam suos fineis virtutibus praescribere, cùm ex sua natura illos habeant, quàm decernere media, illis consequendis idonea. Quippe &tametsi interdum contingar, vt de fine deliberetur; is tamen non finis absolutè est, sed reipsâ est medium ad consequendum vlteriorem; qui ipse adhuc possit haberi vt medium, quovsque perueniatur ad vltimum simpliciter, qui est ipsa Felicitas, de qua assequenda nemo deliberat, cùm nemo felix esse non velit; ac sollicitus solùm sit de medio, quo felicitatem possit adipisci. Vnde factum est, vt Prudentiam talem descripserimus, quae hominem ad bene, beatéque viuendum instituat. Et sanè occupatur quidem Prudentia circa singularia; cùm eius munus sit, occasione quaque speciali occurrente, (seu, vt loquuntur, heic, &nunc) dictare quid, &quomodo agendum, aut non agendum sit; vnde &Aristoteles praemisso exemplo illius, qui praestandae bonae valetudini magis conferat, si nôrit speciatim carneis auium esse leueis, atque salubreis, quàm si generatim solùm nouerit carneis leueis esse ad valetudinem vtileis; subiicit, Prudentiam in agendo positam esse, ac dandam esse operam, vt vtramque, vel certè singularium potiùs, quàm generalium cognitionem habeamus: Verùm elucescit maximè Prudentia in generali quadam vitae ratione ita instiruenda, vt speciales omnes actiones sibi inuicem consonent, &vniformi quodam ductu ad generalem illum scopum, quem diximus bene, beatéque viuere, contendant. Adeò proinde, vt cùm Prudentia definiri soleat Ars vitae, dicatur quoque non abs re in illis Platonis definitionibus esse ἐπστήμη ποιυτικὴ δ δειμονίας, Scientia efrectriae felicitatis; ipseque etiam Aristoteles doceat alioquin Prudentis esse, non sigillatim, v. c. quae ad sanitatem, aut robur; sed vniuersè, quae conducant ad benè, beatéque viuendum (πρὸς τὸ δ ζῆν) bene consultare, siue deliberate posse. Solent porrò aliunde tria Munera Prudentiae generalia distingui, quae in Scholis appellant Actus, accommodando ipsis treis illas, quas vocant parteis Potentialeis, Εύβελίαν, Σύνεσιν, Ἰνώμήν, veluti iam attigimus; tametsi haec tria non tam partes sunt, quàm ipsamet munera, seu actus Prudentiae, &νώαη, ex mente ipsius Aristotelis, non tam est actus tertius, quàm secundi aliqua species Vt de singulis tamen ordine dicamus; Primum Munus est Εὑβυλεῦεαα, Bene consultare, Deliberaréve. Additur autem particula +,bene; tum quia non quaevis consultatio, sed quae rectè, &quicquid decet, expendendo, instituitur, ad Prudentiam pertinet, cùm sit alioquin non Prudentiae, sed praecipitationis, aut socordiae, mittere quidpiam indiscussum, tum quia consultatio ad Prudentiam spectans debet, vel ex ipso Aristotele, esse quidpiam 6. Ethic. Io. bonum, &ad bonum collincans; adeò vt, si quis ratione malè instituta, falsóque conclula, bonum nihilominus assequatur, non idcircò sit ψβελία, bona consultatio, quoniam assequetur quidem, quod oportet, sed non quâ ratione oportet.