Latin
747.1 to 747.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 747.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Tertium, vt tametsi res praeter opinionem, coniecturamque sibi succedat, non idcircò tamen poenitentia eum subeat; quia ad illam se, nisi omnibus rationis numeris expletis, non accinxerit; quia positis, vt erant, rebus, &excepto casu, quem prouidere fuerit majus humanâ perspicaciâ, res minimè succedere, vt successit, debuerit: quia si res proinde eadem redierit, non alia instituenda, quàm priùs, deliberatio fuerit: idque demùm secus, ac imprudenti euenit, quem poenitentia ideò excruciat, quòd re malè, ac praeter spem succedente, intelligat illam idcircò sic succedere, quòd ea non prospexerit, quae prospici potuetant nisi egisset temerè ac, si vt par fuerat, attendisset. Vt verò etiam de partibus Prudentiae subiectis aliquid dicamus; meminimus iam tritae apud Scholasticos diuisionis, qua vulgò constituuntur quinque: PRIVATA (quam &Monasticam, seu Solitariam nominant) qua priuatos mores quisque moderatur: OEC ONOMICA, siue Familiaris, qua quis moderatur familiam: POLITICA, quam tribuunt ipsis subditis, provt viuunt congruè legibus ciuitatis: MILITARIS, qua quis regit exercitum, ®IA, qua quis ciuitatem, siue populum vniuersum. Ipse autem Aristoteles Prudentiam in parteis distribuens, Militaris non meminit, quasi ad Politicam spectet (idque non minùs profectò, quàm ea, quae Militari opposita, appellari Togata possit) non item Regiae, quasi ad eandemmet Politicam pertineat; verùm post Priuatam (cui attribui dicit commune nomen Prudentiae) &ipsam Deconomicam; Politicam solam agnoscit (ac ipsam non in subditis, quorum non Prudentiam, sed opinionem esse vult, verùm in iis solùm, qui praesunt) tametsi illius duos gradus distinguit. Quippe quandam partem eius nobiliorem esse Legislatricem dicit, quae Legissatoris solius sit propria; quandam verò minùs raecipuam ac Politicae nomen retinentem, quae sit in ipsis rectoribus, quatenus ciuitatem populumve secundum leges moderantur; idque, seu consultando, prouidendove; seu ius dicendo, dirimendove liteis. Vnde &Legissatorem cum Architecto comparat, &ipsos rectores, administratoresve Reipublicae cum operariis, quòd ille, Architecti instar, praescripat, non agat; isti, vt operarij iuxta praescriita res administrent.