# Opera omnia. Vol. 2 750.6-7

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 750.6 to 750.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/750.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/750.6

Inuidiosè enim alioquin sit factum, si illud, Qui odit vxorem, de iam ducta accipiat; quasi caelibatus laudetur, vt se ab illa eximat; cùm idem sit quoque circa id dicendum quòd habenti liberos malos, praedicetur orbitas; quasi exinde illos esse de medio tollendos insinuet. Nempe aliud nihil voluit Epicurus cùm & caelibatum laudauit, & orbitatem praedicauit; quàm attendendum esse, dum quis de coningio deliberat, quâ sit ratione toleraturus, si & fuerit vxor morosa, & liberi malè morati; vt si quae fuerit incommoda exinde perpessurus, timeat; intelligat esse non incommodum vxore, & liberis carere. Quod aduersus impios parentes nullum esse vinculum naturae; eodem penè sensu inuidiosum est, quasi nempe exinde sollicitetur filius, vt patrios in annos ante diem inquirat; cùm ea tamen solùm mens esse Epicuri potuerit, vt declararet quemadmodum amor & parentum in liberos, & liberorum in parentes, possit aliam quoque habere causam, quàm naturam; quod paullò pòst dicendum est.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
