# Opera omnia. Vol. 2 751.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 751.1 to 751.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/751.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/751.1

Quod impatienti, ac delicato, dolorem esse maximum malorum: eodem censu haberi posset, quasi desperationem suaderet; nisi etiam eò posset tendere, vt qui doloris satis patiens non est, non temerè ubi dolorem accersat. Quod forti, etiam in tormentis beatum esse sapientem, id nihil non laudabile habet, ac fusè superiùs expositum est. Quod illi demum; qui claritati, ac potentiae studet, reges colere; illi autem, qui ferre molestiam non potest, regiam fugere praecipiatur; id superiùs quoque declaratum fuit. Circa OECONOMICAM prudentiam, quae vel ex ipsa vi nominis, in administratione domus, familiarisque rei versatur (vnde & non desunt, qui domesticam, familiaremque interpretentur) non est, quòd multùm immoremur; cùm, priuatâ suppositâ, videatur de ea dici vniuersè posse, quod de eius parte ad Agriculturam spectante refert Socrates apud Xenophontem, dictum sibi fuisse ab Ischomacho; rem scilicet esse quam addiscere operosum non sit, si quis modò partim videre exercenteis, partim audire docenteis sustineat, Ne penitùs tamen intactam sinamus, tum propter Effarum, quo Epicurus censuit Sapientem, (vt superiùs iam visum est) rei familiaris curam habiturum (sed citra ditescendi cupiditatem tamen) tum, vt possimus hoc quoque loco quidpiam ex iis attingere, quae etiam ex hoc capite aduersus Epicurum vrgentur: illud imprimis notandum est, quod apud Aristotelem legitur non semel, esse oeconomicum, domesticumve imperium, monarchiam quamdam, seu singularem Principatum, μενας χεῖται γὰρ πᾶς οικος, quòd omnis domus alicuius vnius regimine administretur. Cùm loquamur autem de ea praesertim, quae κατ ἐξογν Domus, siue Familia appellatur, naturalisque, & ex primaeua naturae institutione est; & cui caeterae domus, seu familiae, ex hominum sponte coëuntium multitudine, atque societate constantes, conformantur quadamtenus; adnotandum praeterea est, solere illum qui ipsi praeest, triplicem, aut quadruplicem, pro varietate rerum, quibus praeest, sortiri denominationem. Nam respectu quidem liberorum dici solet pater, & cum adiuncto, pater-familias (nimirùm, quasi, cùm familia nomen habeat à famulis, famulitiove, idem gerere erga omneis, qui in domo sunt, paternam quodammodò curam debeat; proptereà enim dicuntur omnes iuxta Charondam ομοσίτιοι, quasi Conuictores, & iuxta Epimenidem ὁμόκαπνοι, quasi communi foco, laréve vtentes) respectu verò vxoris dicitur maritus, aut vir; respectu seruorum, famulorumque herus, dominusve; respectu possessionis, rerumve possessarum, κτήτωρ, possessor, seu facultatum dominus.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
