Latin
752
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 752
Unproofread scanNot analysed yet
(quo loco leges quidem hodiernae aequo fortè indulgentiores; sed ortè quoque inhumaniores, quibus pridem pud Romanos, Graecos, Gallos, &alios, licebat illas occidere) aut certè fortiter ferendum, patientiáque leniendum malum, quod corrigere nefas sit; ac potissimùm si communium liberorum forsan intersit, ne cum matris infamiâ domus dedecus inuulgetur. Ad Paternam verò quod spectat, primarium quidem illius munus ad ipsammet generationem liberorum spectare videtur, quatenus ex ipsa, corporis temperies indolesque adeò, &ad mores bonos malosve inclinatio pendet neque enim prorsùs abs re exprobratio illa percrebuit, genuit te parens, ebrius cùm foret) verùm hoc est canere surdis, ea recensere, quae de aetate, de anni tempestate, de ratione victus, de antecedente continentia, &similibus à Platone, Aristotele, Plutarcho, aliisque traduntur; neque enim vulgò ij homines sunt, vt non potiùs impetu quodam caeco libidinis abcepti, eò se conferant, ac veluti merus sit casus, quòd consequatur potiùs, quàm non consequatur generatio; adeò proinde, vt cùm liberi quasi fortuitò procreentur, ij tales educandi sint, qualeis nasci cuique contingit. Itaque, si hoc adimas munus, primum, superest ipsa liberorum per infantiam cura: Nempe, vt nisi Mater suum nutrire foetum patiens fuerit (tametsi ad id muneris natura illam destinauit; neque enim alio fine mammas, &lacte quidem distentas habet) ipsi saltem Nutrix idonea, temperamentique probi deligatur. Proximum est ipsa morum informatio, &in bonis artibus institutio; ad quam nulli nimis idonei magistri possunt destinari. Demirari profectò subit, plaerosque parentes etiam hac in re parcos fieri; non aduertenteis scilicet factas hunc in vsum impensas non tam praesentibus suis bonis, quàm futuris olim liberorum esse imputandas; quasque illi vbi adoleuerint, sapuerintque, nullo non pretio redempturi fuerint, si earum defectu, carere se insigni, qua esse instructi potuerant, eruditione persenserint. Consequens est illos ad certum vitae institutum destinare; ac esse quidem ea in re memores suae conditionis, &quid facultates propriae ferant attendere; sed maximè quoque rationem habere ipsius indolis liberorum, ne eos intrudant in munera, quibus defungi satis decorè, aut vtiliter, gratéque non valeant; qua de re dictum mox antè est. Succedens est, sua cum illis sic communicare consilia, vt maturè nôrint, quî res suae se habeant, aut se habiturae deinceps sint; ine, si parentem mors praeoccupet, illi rerum suarum ignari supersint, ac impares, non sine damno, negotiis domus sustinendis relinquantur. Inepta certè plaerumque est parentum quorumdam inuidentia, dum negotiorum participes filios facere auersantur; quasi ea nosse omninò sui illorum nihil interesset. Nam quòd alioquin putant se exinde authoritatem meliùs tueri; non aduertunt se interim filiorum amorem erga se imminuere, occasionemque facere, vt orbitatem sint placidiùs laturi. Et debet profectò Parens sui venerationem in animis eorum continenter tueri (ac, vt ille ait, ad vsque extremum spiritum dominari in suos) verùm ea sic est procuCic. de seh.