# Opera omnia. Vol. 2 753

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 753. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/753
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/753

randa, vt cum amore coniuncta sit; quod fieri non potest, nisi ex eius actionibus, liberi intelligant se ab illo verè amari; omnia sui causâ ab eo fieri; ac se foelices reputent, quòd eundem parentem, quo melior; & amicum, quo beneuolentior esse non possit, nanciscantur. Atque haec quidem potissimùm, quatenus ij iam sunt mores, vt Patria potestas, quae olim tantopere viguit, abolita propemodum sit; filiique alioquin passim insolescant, ausintque etiam & parentes vocare in ius, & alia peccare in eam, ad quam tenentur, reuerentiam. Ex quo fit, vt merito iure vsus illius patriae potestatis desideretur, quatenus longè aberat olim, vt parentes tàm facilè illâ abuterentur ob amorem in liberos, quàm liberi hodie abutuntur licentiâ, ob affectuum deprauationem, ingratitudinemque penè impunitam. Quod ad Herilem, dominicamve; docet Aristoteles ideò illam nihil magnum, subli- 1. polits méque habere, quòd ea duntaxat, quae scire oporteat seruum facere, scire conueniat herum imperare. Cùm verò, vt ab eo etiam disputatur, scientia quaedam seruorum, sit (vnde & inuentus est ille Syracusis ludi-magister, qui seruos docebat vulgaria, vsitatáque opera) idcirco herilis Prudentiae est munus, vt aut seruum quaerat eius ministerij, quod exacturus ab eo sit, gnarum; aut quaesitum, addiscere ipsum ministerium procuret. Affine proinde est munus, internosse ad quam functionem sernus quisque idoneus sit; ne, si quis à natura comparatus sit, vt, quod ille ait, ἐππρέπος, Procurator fiat, is fiat ἐργάτης, operarius; &, si quis vt fiat operarius, fiat procurator: Quò pectat & illud; cùm seruorum diuersi sint genij, & ministeriorum alia quidem ἐνπμότερα honoratiora, alia verò magis necessaria sint: sua quibusque congrua ministeria tribuere, iuxta antiquam paroemiam, Δῦλος πρὸ δύλου, δεσότης πρὸ δεσποτου, Seruo antecellit seruus, & domino dominus. Aliud est; sic se erga seruos gerere, vt, quod ille denique ait, ipsos neque petulanteis, neque remissos esse patiatur; vtque & aliquid honoris liberalioribus habeat, & operariis congruum suppeditet cibum. Quippe & illis tantillus honor, & istis cibi copia tum mercedis loco est, tum ad operas praestandas alacriores facit. Atque haec quidem propriè dicta sunt de seruis; cùm & proportione sint intelligenda de vocatis iam famulis; in quorum vicem seruos restitui pro votis esset plurium, ob causas sanè passim perspectas. Vtcumque sit, seu serui sint, seu famuli, quibus vtamur, danda videtur opera vt reuerenter simul, & amanter ministeria obeant. Et reuerentiam quidem ab iis obtinere non videtur difficile nisi interdum in famulis ob ipsam abeundi licentiam, intolerantiamque animaduersionis) obtinere autem amorem non alia ratione videtur posse fieri, quàm si limari se ab hero, dominove sentiant, esse se illi curae, & fore in posterum confidant, ac praefinito tempore, illi quidem libertatem, isti aliud praemium sese consequuturos sperent.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
