# Opera omnia. Vol. 2 754.15-19

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 754.15 to 754.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/754.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/754.15

Quod certè ex sensus, vitaeque defectu excusationem parat, cauillatio est; cùm neque ostendere possit, tum cùm abortus procuratur nullam adesse foetui vitam; neque saeuire in embryonem, in quo nisi iam sit, saltem mox, & indubiè sit futura vita; perinde esse, ac saeuire in cadauer, corpusve, quod sit omnino vitae incapax; vt debeat ideò subiicere quid sanctum, piumque hoc in negotio sit, ex sensu, ac vita definitum esse. Sed hoc obiter. Quod spectat verò ad naturalem, mutuamque communicationem, quam Epicurus sit visus negare inter homines generatim; res pendet ex iis, quae dicenda sunt, cùm de naturali iure disseretur. Siquidem, ex eo, quòd Epicurus censuit nullam esse iuris, aut iniuriae rationem inter eas genteis, quae aut non potuerunt, aut noluerunt conuenire inter se, vt nec laederent, nec laederentur adinuicem, deductum videtur, quod Epictetus censuisse eum ait, non esse hominum inter se naturalem communicationem. Quod attinet autem ad illud obiectum ex Lactantio, Nullum esse vinculum naturae, consequutio est ex eo deducta quòd Epicurus reputetur, nullam naturalem vniuersè dixisse inter homines commu nicationem; tametsi ad summum esse vllam negarit inter homines adeò dissitarum, harpararumve nationum, vt non potuerint, aut noluerint de mutuò laedendo, aut non laedendo inter se pacisci. Quare & cùm admiserit naturalem esse communicationem inter eas nationes, eosque homines, qui iure communi tenentur: quantò, putas, admisit magis inter homines consanguineos, seu qui ex eadem sunt cognatione, ac in ipsis, potissimum inter Parentes, & liberos, quos naturae nexus immediatè reuincit? Et certè ipse Epictetus, non modò aliunde fatetur Epicurum vniuersè intelligere ὅτι φύσει ἐσμεν κοινωνικοὶ, esse nos naturâ ad communicationem propensos: Verùm contendere illum quoque, genito, narove nobis semel filio, ἐκέπ ἐδ᾽ ἥμιν ἔαται μὴ στοργεῖν, μῆτε φριντίζειν ἐπ᾽ αὐτὰ, non esse in nostra ampliù, potestate, ne impensè illum amemus, curámque eius suscipiamus.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
