Latin
755.1 to 755.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 755.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Atque ex hoc patet interim responsio ad id, quod ex loco Ciceronis inducitur; quasi nimirùm Cicero id, quod supponere videtur, desumere potuerit ex spurio quopiam opere, quo, imponentibus Stoicis, Epicurus visus fuerit non probare φυσικὴν στοργὴν τὴν πρὶς τὰ τεκνὰ ἐ, vehementem amorem erga liberos naturalem esse. Nihil heic memoro de insigni illo ipsius Epicuri amore non certè erga liberos, quibus, coelebs, caruit; sed erga parentes, erga fratres, erga amicos, erga liberos ipsos amicorum; ac in homines vniuersè omneis, de quo est in eius Apologia dictum; &ex quo intelligi potest, quàm fuerit ab eius indole, genióque alienum, simile quidpiam defendere. Addo duntaxat, si contendas, scriptum reuerâ ab eo fuisse, non esse amorem erga liberos naturalem; licere id saltem sic interpretari, vt censuerit talem amorem ingenerari, ac sensim inardescere, non tam caeco quodam impulsu naturae, quàm facta in ipso parente opinione, quòd proles sit sua, &pars quaedam sui; quàm spe, quod inde sit habiturus, à quo ametur, à quo foneatur, à quo protegatur, à quo decus habeat, à quo successionis perennitatem obtineat: quàm conuersatione, qua exhilaretur, qua communicet, qua in spes assurgat, &c. Videtur certè argumento illi esse potuisse, quòd parem omnino amorem videamus in iis, quorum liberi spurij, supposititiique sunt, si esse eos modò legitimos putent; quòd non parem esse in iis, quorum sunt legitimi, si esse modò opinentur alienos; quòd parem videamus in iis, quorum adoptiui solummodo sunt; ipsa voluntate opinionem supplente: quòd non perinde doleant parentes, si aboriatur foetus, ac si iam natus arriserit: neque, si infans, aut puer moriatur, ac si iam aetate prouectior; neque, si fuerit ex multis vnus; ac si singularis; neque, si iam susceperit liberos, ac si nullos relinquat; neque, si fuerit discolus, deploratisque moribus, ac si bene moratus, sapiensque, &frugi.