# Opera omnia. Vol. 2 757.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 757.1 to 757.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/757.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/757.1

Cùm verò ex his pateat non malè distingui, t tria genera, ita & sex generaleis species, formásve Reipublicae; videtur tamen Plato interdum tum agnoscere quartum genus, seu, vt appellat, septimam speciem; sed quae nempe uit solùm quasi Idea optimi regiminis, sapientibus putà, ac eruditis conueniens (quippe ipsa sapiens, eruditáque, & à formis caeteris, perinde ac Deus ab hominibus, secernenda) tum duas solas, quae sint omnium quasi matres facere; Monarchiam putà, qualis Persarum; & Democratiam, qualis Atheniensium in polit3. de les tum temporis erat. Aliunde verò Polybius, 6. de kes& plerique alij ita adiiciunt quartum genus, vt id sit quasi septima species ex tribus lauda4. polit.s. tis temperata, ac mista; cùm ipsa quoque sit laudata, imò & laudatissima. Ipse autem Aristoteles huiusmodi cinnum, seu misturam ex tribus, non genus nouum, aut nouam speciem, sed Aristocratiam quandam esse vult, ti & mistionem Aristocratiae constantis ex diuitibus, & Politiae constantis ex pauperibus, esse Democratiam contendit. Sane verò, cùm Reipublicae formam attendere penes subiectum, cui suprema insit potestas, oporteat; quaecumque mistura fingatur; quia semper suprema potestas aut penès vnum, aut penès paucos, aut penès totum populum est; idcircò neque quartum genus, neque septima species videtur proptereà induci. Quinetiam nulla propriè videtur esse mistio huiusmodi, quatenus si summa potestas in vno est, ex quo verè sit Monarchia, fieri nullâ ratione potest, vt eadem sit in pluribus; alioquin enim iam esset aut Diarchia, aut Triarchia, aut Tetrarchia, &c. Et, si in paucis est, ex quo propriè seu Oligarchia, seu Aristocratia sit, fieri non potest, vt eadem sit vel in quodam vno, alioquin enim foret Monarchia; vel in pluribus, alioquin enim Polyarchia foret. Et, si in toto populo est, ex quo propriè seu Politia, seu Democratia sit; fieri non potest, vt eadem in vno, paucisve resideat, alioquin enim foret iam aut Monarchia, aut Aristocratia. Vnde & efficitur, vt cùm summa potestas ratione subiecti sit triplex, quaelibet trium sit consortis impatiens; & quae mistura esse videtur, sit quoddam solùm imitamentum, quo vna Reipublicae forma tuetur quidpiam ex caeteris; sed illaesa nihilominùs manente potestate summa.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
