Latin
758
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 758
Unproofread scanNot analysed yet
Miseria certè illius summa videtur praeserrim in eo esse metu, cuiusmodi fuisse in Dionysio Cicero fusè in Fusculanis commemorat, &de qua etiam in opere de officiis dicturus, praemittit illam sententiam, quae ipsius fuit Epicuri, vt legere licet apud Monachos, hisce verbis, ἐκ εστιν ἄροβον ἔτα, φοβερὸν θαινόμενον, fieri non potest, vt sine meru sit, qui ipse videatur metuendus, quaeque eadem est cum illo Laberij versu, qui refertur à Seneca, &in ore est omnium, Necesse est multos timeat, quem multi timent. Quartum, cùm ex vitiosis Reipublicae formis pessima videatur Polyarchica, media Oligarchica, &minimùm mala Monarchica; quòd sint in prima Tyranni plures; in alia pauci; in ista vnicus: tum videri ex probis optimam esse Monarchicam; succedere Oligarchicam, Polyarchicam postremam esse. Tametsi cerrè &commoda, &incommoda recenseri possint, quae occurrunt in singulis; praeponderant profectò longè, quae commoda sunt Monarchiae Regiae, caeterarum commodis; &caeterarum incommoda, incommodis Monarchiae Regiae: idque, siue illam successio, siue electio deferat Quippe in ipsa ordo ab vno, &ad vnum facilior, constantiorque est; prouidentia expeditior; consilium iecretius; exsequutio promptior; locus factionibus, seditionibúsque obstructior; securitas, atque libertas, quàm caeterae formae praetexunt, vberior, compluráque alia, quae passim perspecta: Quinetiam rem clarè insinuat, tum Regimen domus, in qua vnus Pater-familias, non plures (scilicet, cùm Respublica nihil aliud sit, quàm magna quaedam omnium ciuium domus; vnde &ille consilium danti, vt ex Monarchia, plurium regimen faceret, fac tu, inquit, priùs domi tuae patres familias plureis) tum regimen Exercitus, qui totus sub vno summo Imperatore est (cùm Respublica nihil sit aliud, quàm quispiam quasi exercitus, in quo quisque debent stationem, ordinémque tueri, &habere Ducem, cuius nutui, si quò vocet, pareat) Dictatorem certè exstitisse semper, naufragiis publicae rei imminentibus, quasi anchoram sacram, dubitare historiae non sinunt. Tum ipsum Mundi regimen, cuius quasi ectypus quidam Respublica est. Notum certè est Aristotelem, vtcumque in Politicis plura in Aristocratiae, quàm in Monarchiae gratiam congerat; &partim distinguat popuorum genios, quorum aliis aliud regimen magis congruum sit; partim etiam illud ex Homero tritum, ambigat dici-ne de vno, an de pluribus vnius instar dominantibus debeat; in Meraphysicis tamen incunctanter concludere, esse ἐκ ἀγαθὸν πολυκοιρανίην, Plurium dominatum non bonum (nempe illud idem Homericum de Rectore Mundi vsurpans) Quo eodem modo tamet si Plato in libris de Republica, &de legibus varius sit; apertè tamen in Politico regimen Regium caeteris praefert.