# Opera omnia. Vol. 2 759.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 759.1 to 759.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/759.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/759.1

Iam, cùm sit negotij immensi, neque huius profectò loci, attingere omnia, quae edisseri de Prudentia Politica circa singulas Reipublicae formas possent; abundè erit, si aliquid de Monarchica seligatur, & quod praesertim facile sit accommodare caeteris. Itaque munera Imperantis, cùm ad duo speciatim tempora pertineant, Belli videlicet, ac Pacis; tum quaedam generatim sunt illi maximè attendenda. Ac primum quidem, vt animo defixum scopum, ac finem teneat, cuius gratiâ praeest, ipsíque paretur. Is verò est Populi salus, secuin fragin ritas, vtilitas, &, vt Cicero loquitur, beata Ci5. de keflium vita, Vt enim, inquit, gubernatori cursus secundus, medico salus, imperatori victoria; sic huic Moderatori Reipublicae beata Ciuium vita proposi ta est, vt opibus firma, copijs locuples, gloria ampla, virtute honesta sit. Alterum, vt non aliud sibi curarum, laborumque suorum praemium proponat, quàm bene administrandi gloriam, & subditorum animum gratum, summo cum honore, amoréque coniunctum. Ampla profectò Traiano merces, cùm apprecantem Populum audiit, Sic te ament Dij, quemadmodum tu nos; ac illud subiunctum, C in Panegnos felices! quod excipiens Plinius, Quid enim, inquit, felicius nobis, quibus non iam illud optandum est, vt nos diligat Princeps, sed Dij, quemadmodum Princeps. Ampla Timoleonti; quoties tanti affectus plenas acclamationes obaudiit, dum iam propter senium, caecitatemque sellâ gestatus, prodiret apud populum. O, quàm parùm consideratè, imò & quàm praeposterè agunt Principes, qui gloriae cupidi, eam aliunde, quàm populo benefaciendo, eiúsque amorem demerendo, venantur! Secus scilicet famam quidem, sed quae sit infamia dicenda, assequuntur, quatenus coniuncta est odio, probris, imprecationibus; qualem, amabò, expetunt-ne? Quàm perpendere attentè deperent quod praeclarè Seneca ait; dum, Illius I. de clema demum Principis, inquit, magnitudo stabilis, fundataque est, quem omnes tam supra se esse, quam pro se sciunt, cuius curam excubare pro salute singulorum, atque vniuersorum quotidie experiuntur: quo procedente, non tanquam malum aliquod, aut noxium animal è cubili prosilierit, diffugiunt; sed tanquam ad clarum, ac beneficum sidus certatim aduolant, obijcere se pro illo mucronibus insidiantium paratissimi, & substernere corpora sua, si per stragem illi humanam iter ad salutem struendum sit. Somnum eius nocturnis excubijs muniunt, latera obiecti, circumfusique defendunt, incurrentibus periculis se opponunt.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
