# Opera omnia. Vol. 2 762.5-6

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 762.5 to 762.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/762.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/762.5

Quod superest, dicendum quidem subinde esse videretur de variis Ducis officiis, dum cum exercitu incedit; dum castrametatur; dum instruit aciem; dum init praelium; dum arcem oppugnat; dum propugnat, &c. Verùm res ex Ducis peritia, sagacitate, solertia; & ex circumstantiis, occasionibúsque temporum, locorum, personarum, rerum variè incurrentium sic pendet, vt fiat omnino praeter breuitatem huius instituri. Hoc dici heic solùm generatim potest; nihil esse vtilius Duci, quàm res hostium nosse (quantum quidem licet) non minùs, quàm suas; quámque obseruare, agnoscere, & neque ante-vertere, neque praetermittere occasiones. Quo loco, cùm etiam dicendum de Stratagematibus videretur; hoc tamen solùm sufficit; callida illa, quibus hostes circumueniuntur, consilia, probatissima semper fuisse, quatenus tendunt in eundem scopum cùm aperta vi, & cùm compendio, cúmque salute ipsius exercitus fiunt; ac ad ius belli attinent, quo licet tam hostibus te, quàm tibi illos circumuenire: ac peticulum ideò est, ne te illi praeoccupent, nisi tu ipsos praeoccupâris. Heinc dolus quidem; sed non malus, verùm referendus ad Prudentiam habetur; quòd dolus malus tum solùm sit, cùm fides data fallitur, vt temporibus induciarum. Exstat hac de re satis longa apud Xenophontem dissertatio, qua Cambyses Cyro 1. Cyrop.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
