# Opera omnia. Vol. 2 764-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 764. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/764-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/764-2

praeteream, qui in ciuitate Lampsacena, vt Strabo habet, Principes (ac Idomeneus quidem praesertim, quem Seneca describit, rigida tunc potentiae ministrum, magna tractantem, &c.) Epicuro adhaeserunt; vtque rursùs Encratidam, cui, vt in Apologia memorauimus Brundusini statuam posuerunt; memoro solùm Lysiam, qui apud Tarsum imperauit. Et quamuis Athenaeus causetur, quòd Stepha nophorus à patria electus Sacerdotium cum principatu, Regiisque ornamentis retinuerit; id saltem laudabiliter egit, quòd miseratus pauperum, opulentiores coegerit ad largiendum illis, suis ex fortunis, neque passus fuerit in ipsos saeuiri. Humanior sanè ea in re, ac simul longè aequior Peripatetico Athenione, cuius tyrannidem idem Athenaeus longâ prosequitur historiâ. Atque hos quidem com memoro, vt intelligas quo iure Plutarchus suam illam tantam contexuerit exaggerationem. Deinde, vtcumque Plutarchus magnae laudi vertat caeterorum Philosophorum, Platonisque praesertim, scholis, quòd Tyrannicidae ex illis (ceu è Durateo Equo) prodierint; ac alij vniuersè ad vitam actuosam comparati emerserint; probro nihilominus verti Epicuri Scholae non debet, quòd ad genus vitae innocentius, pacatiusque instituerit; ac Societas fuerit eorum hominum, qui, ambitione depositâ, tranquillitatem sectarentur. Id nimirùm semper sine probro licuit, & nostris etiam remporibus licet maximè; idque, cùm periculum profectò non subsit, ne paucis quibus dam in otia secedentibus, desint ambiriosi, qui res gerere, & capessere Reipublicae habenas contendant. Et vide, vt Cicero quoque in ipsam Epicuri scholam alioquin non admodum aequus, licere saltem ipsi velit, vt quiet è suis in hortis agat. Verba nempe illius sunt in Libro tertio de Oratore, & loco illo quidem, ex quo aliquid superiùs delibauimus, Ea, inquit, Philosophia, quae suscevit patrocinium voluptatis, etsi cui vera videa tur, procùl abest tamen ab eo viro, quem quaerimus, & quem auctorem publici consilij & regendae cinitatis ducem, & sententiae, atque eloquen tiae principem in Senatu, in populo, in causis publicis esse volumus.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
