# Opera omnia. Vol. 2 764

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 764. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/764
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/764

Albutius, quem Cicero in orationibus dicit in Sardinia triumphasse, & cùm posteà fuisset exsilio damnatus, scribit in Tusculanis fuisse Athenis animo aequissimo philesaphatum. Fuisse videtur & ille Memmius, quem opere toto Lucretius instituit, & cui pacis tempus idcircò optauit, quod alioquin vigente bello, arma commutare teneretur cum studiis: Nempe huc illud pertinet: Nam neque nos agere hoc patriat tempore iniquo Possumus aequo animo; neque Memmi clara propago Talibus in rebus communi deesse saluti. Atque, vt ipsos Idomeneum, Leonteúmque

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
