# Opera omnia. Vol. 2 767.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 767.1 to 767.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/767.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/767.1

Quippe aut mala ventura sunt, sed ita nihilominùs, vt si iis debitè occurratur, vel impedirij, vel diuerti, vel mitigari saltem valeant: aut praesentia sunt, & ea quidem ratione, vt vel eluctabilia sint, vel necessariò pertoleranda. Priore autem casu, Fortitudo quasi extra fineis aduersarium quaerit, ipsumque alioquin inuasurum praeoccupat, & aut planè frangit, aut aequiorem reddit. Haec proinde est, quae dicitur Aggressio, periculorumve susceptio, quatenus, vt malum vitetur, subeunda pericula sunt, quibus superatis, tamet si id malum, quod metueba tur, euanuerit; ipsa tamen interim mala, seu molesta esse, dum superantur, non desinunt; sed minora tamen, ac leuiora iis, ob quae auertenda suscipiuntur. Posteriore, intra proprios fineis veluti exsurgit; &, vt aut aduersarium deiiciat, strenuè colluctatur; aut sese, vt minùs illius vehementiâ laedatur, obdurat. Cúmque quatenus colluctatur, id ad Aggressionem quadamtenus pertineat; quatenus tamen sese obfirmat, vt malum leuius faciat, ideò haec est propriè, quae dici Perpessio laborum seu malorum solet: & ad quam etiam spectat illa animi Praeparatio, qua sese quis munit excipiendo malo, quod necessariò venturum est, nulláque aggressione arceri, diuerti, aut eludi potest. Circa posterius verò caput; non esset imprimis Fortitudo virtus, si inconsulta, inconsideratâque foret; sed Temeritas, & vocata Ethicl. Illa Aristoteli θεότς, Feritas, ferinave animi dispositio, quam in vitiosarum enumeratione compulat cum Malitia, & Incontinentia, & cui eam opponit, quam supra nos dicit, Heroicam, ac diuinam virtutem. Nimirùm tametsi Heroica virtus vsurpari ab illo videatur generaliùs; videtur nihilominùs nihil esse propriè aliud, quàm eximia quaedam Fortitudinis species, qua qui praecelluerunt, Heroës sunt dicti, vti eorum gesta, siue facta, Heroica: Non itaque Fortes habendi, qui caeco impetu, & corporis praesertim viribus confisi ad quidvis adoriundum procurrunt, & pericula quasi prouocantes, nihil tam videntur metuere, quàm ne metuere quidpiam videantur; sed illi Fortes, qui & pericula nôrunt, & cùm illa non ament, neque vltrò accersant; adeunt tamen non segniter, quoties & quatenus oporEitic 16 tet.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
