Latin
773
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 773
Unproofread scanNot analysed yet
Pauperes nimirùm, quod laetantur, ac rident, tantò &effusiùs, &sinceriùs faciunt, quantò solutiores sunt curis, ac sollicitudinibus illis, quae diuitiarum asseclae sunt, neque vllam esse vouptatem satis liquidam, puramque patiuntur. Esto verò; facta ea fuerit fortunae commutatio, vt iam sit illi pro palatio tugurium, pro serico lana; pro perdice panis cibarius; pro Falerno aqua; pro lectica baculus; pro poculo aureo, argenteove, fictile, aut ipsa quoque vola manus; atque ita de caeteris: Ecquàm multa habebit illorum exempla, qui hisce contenti, &fucatum illum splendorem riserunt, &maiore gaudio quàm illi intra opulentiam demersi transegerunt vitam? Quam-multi quoque etiamnum sunt, qui vt pientissimè, ita beatissimè aeuum degunt, commutatione hac vltrò facta; dum, abiectis sponte diuitiis, paupertatem vltrò sectantur; vt minùs ideè necesse sit illos citare ex antiquis, qui Philosophiae, ac liberioris, tranquilliorisque vitae amore, remisere diuitiis nuncium, paupertatemque adeò coluerunt: Et non ne sunt etiam derectae nuper gentes, quarum hic ipse status sit; talis scilicet, qualem perhibent fuisse primorum hominum, apud quos nullus fuit istarum, quae reputantur, diuitiarum vsus; &fuit nihilominus aurea illa, seu beatissima omnium aetas? Quod si grauius existimes cecidisse ex ampla fortuna, quàm constitisse nhumili, agnoscere licet istud esse iam ex sola opinione malum; cùm, quod rem ipsam attinet, nihil intersit, pridem-ne fueris, an cecens euaseris pauper; ac parùm sanae mentis sit, non quod supersit, attendere, sed quod verierit, desiderare. Nisi forrè putas suspicienad Heli dum Apicium, qui cùm in Culinam, vt refert cap. 10. prae caeteris Seneca, congessisset Sestertiûm millies (hoc est, vt more nostro loquar, nouem milliones, &trecenta quinque, aut sex millia Turonicarum librarum) vbi rationes suas inspexit, &computauit sibi solùm superesse Sesterriûm centies, (hoc est, vltra nongenta, ac triginta Turonicarum librarum millia) tunc, quasi victurus in vltima fame, veneno vitam finiit. Supersunt duo illa capita praecipua, videlicet Dolor, &Mors, in quibus contemnen„ Tuscul. dis docet Cicero duo maxima Fortitu dinis munera versari. Et ad dolorem quidem quod spectat, quoniam is penè est vnicum neque perinde, ac caetera (vt suprà obseruauimus) ab opinione pendens malum; ideò Fortirudinis Virtus in eo patienter tolerando elucescit potissimùm. Quare &heic Sapiens seriò cogitat, non alia se esse conditione natum, quàm vt incommodis vitae variis, doloríque imprimis subiaceat: Naturae esse malum sentire; sed Virtutis constanter ferre; &quicquid perpessu necessarium est, non frustrà obluctando grauiùs reddere; sed quietè excipiendo quasi mitigare. Non esse rem intolerandam, cuius tot habeantur exempla illustria; &non modò quidem Zenonum, aut Anaxarchorum; sed seruorum eriam, ex quibus memorandus ille praesertim, qui Asdrubalem, à