# Opera omnia. Vol. 2 774

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/774
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/774

contestatur nullas, à Brutis percipi, nisi fortè ex accidenti (neque enim leonem ceruae visu, aut bouis mugitu, sed escâ exinde sibi paratâ delectari; neque canem propter odorem insectari leporem, sed quòd speret sibi cessurum in cibum.) Quamobrem & solas relinquit Voluptates Gustus, & Tactus (quae solae sint nobis cum Brutis communes) in quibus versetur Temperantia; & quibus adeò prout obsistunt, obsequunturve homines, Temperantes propriè, aut Intemperantes vocentur. Viderentur etiam dici posse ἑlκράτεις, καὶ ἀκρατεῖς Continentes, & Incontinentes; sed tum Graecae voces paullò latiùs accipiuntur; extenduntur enim ad eos, qui se continere, aut non continere ab Ira, v.c. possunt, vt vel ex Aristotele deducendum inferiùs est; tum Latinae paullò contractiùs; solent enim vulgò solùm vsupari pro iis qui circa Passiones ad tactum spectanteis, seu circa Venerea, cohibent, la xantve habenas. Quod praeclare verò Aristoteles Gustus, Tactusque voluptates & αὐδαποδώδεις, καὶ θηειώδεις seruileis, ac belluinas vocet; & rem exaggeret non in Ethicis modò, sed etiam in Problematis; heinc est cur tam apud Agellium, quàm apud Macrobium tum Problema exstet integrum ex ipso descriptum, tum quae ex Problemate deducuntur ita apud vtrumque Authorem eadem penitùs ad verbum legantur, vt constet totum locum fuisse à Macrobio ex Agellio (quem tamen haud-quaquam nominet) exscriptum. Mediocri autem modo videtur Temperantia accipi, cùm praeter istas Gustus & Tactus, in telligitur etiam alias cupiditates moderari, quibus elatus animus decori metas transgreditur. Nam, vt fortitudo propriè comparatur aduersus omnem metum, quo praeter decorum animus deprimitur; ita videtur propriè comparata esse Temperantia aduersus omnem cupiditatem, qua praeter decorum effertur. Ex quo efficitur, vt Vir Temperans intelligi possit non modò qui sobriè, caste que vitam suam instituit; sed etiam, qui nihil non compositè decenterque aut dicit, aut facit; nihil, quod cum bonorum sapientúmque omnium approbatione non excipiatur. Efficitur verò heinc quoque, vt partes Subiectae, seu species Temperantiae haberi possint non duae modò ex Aristotele memoratae; sed plaeraeque etiam ex iis, quas Potentialeis nominant, cuiusmodi sunt Mansuetudo, Clementia, Modestia, & aliae: vtque proinde duae, quae dicuntur partes Integrantes, latiùs pateant; Verecundia nempe, & Honestas. Quippe haec sunt quasi duo quaedam generalia media habenda, quorum vno quidem auocatio ab Intemperantia; altero prouocatio ad Temperantiam fiat. Nam ad Verecundiam quod spectat, tametsi Aristoteles in Nicomachiis contendat eam esse non Virturem quampiam, sed perturbationem potiùs, quòd nihil aliud sit, quàm metus quidam infamiae; huiusmodi tamen perturbatio eò confert, vt eâ seu voluptas, seu elatio lanimi declinetur, ex qua sit alioquin grauior, diuturniorque perturbatio consequutura; aegritudo nempe, quae propter infamiam, dedecusve contrahi solet. Honestas verò, vt hoc quidem loco accipitur, nihil aliud est, quàm τὸ πρίπον, ipsum decorum, quod sui specie ad se alliciens facit vt eadem siue voluptas, siue elatio reprimatur, & ob se seruatum (ac ideò ob bonam famam incolumem) voluptatem quamdam sinceriorem pariat.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
