# Opera omnia. Vol. 2 775.1-5

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 775.1 to 775.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/775.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/775.1

Cùm sit autem laudabilissimum Intemperantiam fugere, & Temperantiam prosequi decori solius amore; tum lande quoque sua non caret idem agere proprer Verecundiam, metumve infamiae, quae alioquin impendeat; quòd, vt tenebras odisse non potest, nisi qui lucem amauerit: ita auersari infamiam, dedecusque non valeat, nisi cui proba fama, ac decus sit cordi. Vnde efficitur, vt tametsi videatur Aristoteles, quo dictum est loco, Verecundiam improbare; censeri tamen possit facere id solùm, quatenus Verecundia idem reputatur cum eo pudore, ex quo nascitur ruboris suffusio, quam vt in adelescentibus probat, quos aetatis feruor excuset, sic improbat in senibus, qui nihil debeant committere, vnde suppudere eos possit. lib. I. cap. i6. Alioquin certè idemmet & in Magnis Moralibus, & in Eudemiis, Verecundiam inter lib. 2. c.3. virtutes connumerat; ipsam quoque definiens Mediocritatem inter extrema, quae illi assig. nat, ἀναιχμωτίαν, καὶ κατάπληξιν, Impudentiam, atque Stuporem: Quasi scilicet Verecundia sit ἀλλὰς Pudor aliquis, non qui incutiatur ob turpitudinem admissam, verùm qui praecurrat vt cautio, ne turpitudo admittatur. Cice- 2. Offic. ro quoque ipsam commendans; postquàm esse dixit adhibendam quamdam aduersus homines reuerentiam (quòd negligere quid de se quisque sentiat, non solùm arrogantis sit, sed etiam omninô dissoluti) docet, vt institiae sunt partes non violare homines, ita Verecundiae non iffendere; in quo, inquit, maximè vis perspicitur decori. Vt enim (quae verba antecedunt mox) pulcritudo corporis apta compositione membrorum mouet oculos, & delectat hoc ipso, quod inter se omnes partes cum quodam lepore consentiunt; sic hoc decorum, quod elucet in vita, mouet approbationem eorum, quibuscum vinitur, ordine, & constantia, & moderatione dictorum omnium, atque factorum. Sic verò etiam posteà, vbi dixit Modestiam (Graecis ἀταξίαν) comprehendere quoque Occasionem, temporisve opportunitatem) quam illi ἀκαιρίαν dicunt) eamque sic definiri à Stoicis, vt definitio ad Prudentiam pertineat; cùm illeic quidem loci quaeratur de Moderatione, & Temperantia, & earum similibus virtutibus, subdit: Itaque quae erant Prudentiae propria, loco suo dicta sunt; quae harum virtutum, de quibus iamdudum loquimur, quae perrinent ad Verecundiam, & ad eorum approbationem, quibuscum vinimus, nunc dicenda sunt. Cùm ergo Temperantia constare vniuersè Verecundiâ, Decoróque intelligatur; perspicuum est rem attinere non modò ad illas duas praecipuas species, verùm etiam ad caeteras, in quibus moderatio quaepiam laudabilis elucet.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
