Latin
CAPVT IV
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 776
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quo rursus efficitur, vt esse quidem virtus possit abstinere omnino ab huiusmodi voluptatibus; verùm ea non sit naturalis, sed alterius generis, vt si ad Religionem spectet, quae naturam sub iugum mittat, &sibi ipsi obtemperare tanquam praecellentiori, cogat. Deinde, speciatim circa SOBRIETATEM adnoto dumtaxat, id esse inter ipsam, Castitatemque discriminis, vt cùm esse possint, ac sint qui vitam sic instituant, vt Veneris omnis expertem traducant; nemo tamen sit, neque esse possit, qui sic instituat, vt omnis cibi, potúsque vsu sibi interdicat. Ratio verò est, quòd cùm possit quis victu viuere adeò parco, vt nihil creet seminis, quo sollicitari ad Venerem possit; nihil tamen sit aliunde quod praester, quò minùs calor naturalis radicale humidum indesinenter depascatur; vnde &prae fame, sitique extabescat, breuique exareat, nisi suffectis cibo, ac potu, humidi iacturam in dies resarciat. Quamobrem in eo consistit haec virtus, non vt ex toto à comedendo, bibendóque abstineatur; sed vt comedendo, ac bibende non excedatur modus. Cùm possit porrò penès varia huiusmodi modus attendi, vt penès aeta tem, vitae conditionem, corporis statum, regionis morem, &c. is generatim tamen in eo est, vt sanitatis ratio habeatur; ac ideò, vt in cibi, ac potus neque quantitate peccetur; quod fit praesertim, cum praeter famem, sitimque quid ingeritur; neque qualitate; quod fit, dum id ingeritur, quod seu suâ naturâ, seu artis mangonio, seu alienae rei misturâ, nimis calidum, aut gelidum cùm sit, neque concoqui, neque digeri facilè potest, veneni subit speciem; ructationes, &tormina creat, caput praegrauat, som num turbat, mentem emonet, caeteráque id genus. Et quod ad ipsam quidem quantitatem attinet, tum habetur sanè ratio sanitatis, cùm cauetur, ne vltra famem, sitinque quicquam assumatur; quippe natura quemadmodum famem, ac sitim nobis ingenuit, sic quasi mensuram, iuxta quam quisque intelligat quantum sumere, aut non sumere oporteat, constituit. Enimverò, quia in omnibus ferè alimentis, quorum est vsus (etiam in pane, atque vino aliquid artis interuenit; ac idcircò fit, vt aliquid subsit, quo fames, sitisque proritetur, &vltrà, quàm natura instituit, prouehatur: heinc fieri videtur, cur pridem Sapientes censuerint rem esse saluberrimam, vesci citra saturitatem.