# Opera omnia. Vol. 2 777.1-5

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 777.1 to 777.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/777.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/777.1

Scilicet, quia opponi posset animalia caetera, quae naturae ductum sequuntur, atque adeò quicquam contra sanitatem non peccant, ad saturitatem vsque comedere, ac bibere; poxest eam ob rem excipi, vesci animalia alimentis merè naturalibus, quaeque appetitum sic extinguant, vt non praetereà exstimulent; ipsi verò homines secus. Et potest nobis profectò res vel ex ipsa aqua constare, quae potus merè, imò omnium maximè naturalis est. Etenim, cùm quis sitiens iucundissimè illam hauriat, non tamen, siti semel sedatâ, sorbere ex ipsa ampliùs appetit; vt facere sol et ex vino, potulentisque caeteris, & tantò quidem amplius, quantò ars fecerit suauiora, palatique delinientiora. Vt cumque sit verò; non sunt modò exempla Virorum sapientum, qui vt citra satietatem vescuntur, ita vitam degunt saluberrimam, ac diuturnam; sed nomo etiam est omnium, qui, si sit expertus, non meminerit, poenituisse nunquam abiisse è mensa non penitùs saturum; cùm saepè poenituerit ad satietatem vsque stomachum implesse. Quo loco taceri non potest Diogenem haud abs re miratum comedere velle homines voluptatis gratiâ, & nolle tamen ob eandem causam à comedendo desinere; nempe cùm tanta voluptas sit, tum bene valere, & morbis, doloribúsque immunem fieri; tum remanere comparatiorem ad voluptatem similem citiùs, sinceriúsque capiendam. Ad qualitatem ve rò quod spectat; tum quoque habetur maximè sanitatis ratio, cùm alimenta assumuntur simplicia, concoctu facilia; & quae quisque probat sibi conducentia. Hac sanè de causa videmus viros rusticos, qui simplici pane, fructibúsque, & aquâ vescuntur, eximiè valere, neque egere Medicis; cùm ij, qui lautis fruuntur men sis valetudine dubiâ sint, & Medicos frequenter implorent. Heinc fuêre semper quaedam Sapientum (vt Pythagoreorum, & aliorum) sectae, qui ab animalium esu abstinentes, & simplicibus naturae donis contenti, sanam, suauémque degerint vitam. Ac nihil quidem attinet hoc loco edisserere (quod praestamus alibi fusiùs) non videri carnem esse homini naturalem cibum; sed cùm videatur assuetudo fecisse penè naturalem, obseruari saltem debet vsum carnium tantò, caeteris paribus, salubriorem euadere, quante apparatu simpliciore, & minore artis cum adulteratione. fuerit.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
