Latin
780.1 to 780.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 780.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
cùm hac ratione liceat eximere se à sollicitudine illa, quâ immansuetus corroditur, xagitatur, vireis exhaurit, &malo accepto non contentus, malum sibi vltrò accersit; &dum ylcisci iniuriam vult, excipit plaerumque grauiorem. Quae certè esse caecitas maior, quàm hominum nostrorum potest, dum quis offensus, alium ad singulare certamen vocat, quo plaerumque euenit, vt ad acceptam iniuriam, mortem quoque adiiciat, &vitam illi sacrificet, cuius non sustinuit negligere offensam. Ad CLEMENTIAM quod attinet, ea non aliâ re à Mansuetudine differt, quàm quòd, cùm mansuetudo erga omneis sit, clementia sit erga inferiorem. Ex quo fit, vt definiatur apud Senecam, non modò, Temperantia animi in potestate vlciscendi; sed etiam, Lenitas superioris erga inferiorem in constituendis poenis Notum certè alioquin est, sicut Mansuetudo ad defectum magis, quàm ad excessum irae spectat, ita Clementiam spectare magis ad remissionem, quàm ad exactionem poenae; seu, quod idem est, magis ad defectum, quàm ad excessum punitionis; síeque longè abesse, vt tam illi opponatur Indulgentia, quàm Atrocitas animi, speciésve illa Crudelitatis, quae in exigendis ab eo, qui deliquerit, poenis exer cetur. Vnde &cùm fortitudo vera comparata sit aduersus obstantia, non aduersus cedentia &tyrannis, quia cuncta ferit, dum cuncta timet, ex metu sit; &bellum ciuile ideo atro, sit, quia faex populi est, quae praepollet; idecensenda clementia est generosi animi pro pria; &cùm omneis homines deceat, qui ius habent in supplices, errorísque veniam petenteis; tum est praesertim Regibus, Principibúsque viris decora. Haud abs re sanè Cicere post Hannibalem crudelem vocatum, praeclaram illam Pyrrhi sententiam, quae humanitatis aequè, &magnanimitatis plena de captiuis reddendis fuit, tum Regalem, tum genere Aeacidarum autumat dignam. Siquidem, vt in eos saeuire, quos deuiceris (&qui praesertim, vt ille ait, nec crudeles in bello, nec immanes fuerint) animi imbecilli, ac fe rini est; ita clementiâ in illos vti, heroici est, ac penè diuini.