# Opera omnia. Vol. 2 780.5-6

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 780.5 to 780.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/780.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/780.5

Neque abs re verò, vt crudelitas homines exosos, execrandósque facit, ita facit elementia amabileis, ac venerandos: quoniam vt res ferina est, saeuiendo creare perniciem; sic res est diuina ignoscendo donare salutem. Et non nego quidem occasiones esse, quibus concedi venia sine periculo non possit (quo casu non Crudelitas, sed Seueritas est vocanda) verùm, cùm nihil est, quod timeatur; cùm spes est potiùs conci liandi, demerendique animos, ac efficiendi titulo gratitudinis obsequenteis, non modò sanè gloriosum est, quos perdere possis, seruare, sed vtile quoque, & summè iucundum beneuolentiam experiri; ac non illorum quidem modò, qui beneficium acceperint, sed caeterorum etiam, qui exinde suspexerint in dolem bonitatis plenam. Mirum certè dictu, quanto etiamnum amore illos prosequamur, ac veluti exosculemur, quos legimus fuisse priscis saeculis testatos indulgentiam; quanto horrore auersemur, detestemurque eos, quos testatos immanitatem. Vt intelligi proinde liceat, quid sit ad famam discriminis inter illos Principes, qui seruatores ciuium, ac Patriae patres audire student; & illos, quorum in ore est dictus Senecae execrabilis versus, Oderint, dum metuant.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
