# Opera omnia. Vol. 2 781.1-5

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 781.1 to 781.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/781.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/781.1

Von est verò praetermittendum, quod ad rem pertinere ille ait, quaerere hoc loco, quid sit MISERICORDIA; quippe ea videtur esse quidpiam affine Clementiae, imò & interdum pro Clementia accipi; quoniam tametsi Misericordia nihil esse videatur aliud, quàm conceptus angor ex aliena miseria; videtur tamen exinde fieri aliquid affine Clementiae, quarenus miseria illius, qui in errorem lapsus est, ad parcendum mouet, ac impetrat gratiam. Ex quo efficitur, vt interdum eadem esse virtus cum ipsa clementia videatur; idque non modò apud Authores Sacros, qui ipsam praecipuè commendant; sed etiam apud Ethnicos, vt cùm Cicero Caesarem affatus, Nulla, inquit, de virtutibus tuis plurimis nec gratior, nec admirabilior Misericordiâ est. Homines enim ad Deos nulla re propiùs accedunt, quam salute hominibus dandâ. Nihil habet nec fortuna tua maius, quàm vt possis; nec natura tua melius, quàm vt velis conseruare quamplurimos. Certè, &, quamvis Seneca esse Misericorliam pusilli animi vitium dicat, atque adeò pessimo cuique esse familiarissimum; anusque, & mulierculas esse, quae nocentissimorum lacrymis moueantur; adeò, vt, si liceret, carceres etiam effringerent: at fatetur tamen plaerosque esse, qui & virtutem eam laudent, & bonum hominem Misericordem vocent. Sed nempe Stoicorum sensu vult Sapientem non misereri, qui iuxta eosdem docet quoque, Sapientem non ignoscere. Quanquam, cùm mera esse videatur controuersia de nomine, dum Sapientem vult non ignoscere, sed parcere tamen, non tamen esse mera videtur, dum statuit Sapientem non misereri quidem, sed facere tamen libentem, alacrique animo, quae, qui misererentur, facerent dolentes. Quippe, cùm vox Misericordia duo quaedam insinuet; vnum, animi aegritudinem ob alienarum miseriarum speciem; alterum, leuamen à miseriis, siue praetitum miseris auxilium; posterius quidem non controuertitur; omnes videlicet fatentur dandam esse naufrago manum, egenti stipem, &c. Sed ad prius quod attinet; cùm Stoici velint nullam penitus aegritudinem cadere in Sapientem, ac non debere adeò illum ob alienam miseriam vllatenus affici; siue animo commoueri, Peripatetici tamen, & ali admittunt posse Sapientem affici, ac moueri mediocriter, nempe vt exinde magis excitetur ad exhibendum miseris solatium.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
