# Opera omnia. Vol. 2 782

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 782. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/782
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/782

Nempe haec quidem etiam Virtus ad defectum potiùs quàm ad excessum comprobatur accedere; spectátque huc adeò, quod tritum ab vsque Simonide est, Tacuisse, nunquam; loquutum fuisse, saepè poenituit; itemque tributa Epaminondae laus, quòd nemo plus nosset, loqueretur minùs. Sed cùm sermo sit homini concessus, vt cogitata exprimat, cauendum solummodò est, ne id non appositè fiat; vt sit, si aliquis aut praeter officium, aut non inuitatus loquatur; si aut loquentem interrumpat, aut vicissitudini non det locum; si dicenda, tacenda, & quicquid in buccam venerit, effutiat; si, vt paucis dicam, pruritum loquendi, ac interim audiendi impatientiam ostentet; isque sit, cui obiici passim Pythagoricum illud valeat, Ἡ λέγε τὶ σιγῆς κρεῖπτον ἢ σιγὴν ἔχε, Aut dic melius aliquid silentio, aut sile. Deinde, cùm sint, qui res nimiùm exaggerent, itémque, qui nimiùm extenuent; iure probatur, qui de rebus siue vt sunt, siue vt de illis opinatur, sermonem instituit. Solet is proinde dici ἀληθὴς, ἢ ἀληθεπικὸς, verax, seu veridicus, itémque candidus, & simplex. Ac Aristoteles quidem statuit opposita huius virturis extrema, ἀλαζονείαν, καὶ εἰρωνείαν, Arrogantiam, & Dissimulationem; sed agit nempe solùm de eo, qui de seipso loquitur; cùm peccari tamen generaliùs aduersus veritatem possit, seu quidpiam addendo, quod exaggeratione fit; seu detrahendo, quod extenuatione. Atque id quidem vtrovis modo accedendo ad ipsum Mendacium, quod tam regione veracitati opponitur in Ethicis, quàm in Logicis falsitas veritati, idque, sen quis gloriam, lucrúmve ex eo quaerat, seu ipso sotùm delectetur, ac mentiri pro ludo habeat. Quo loco id praeclarum est, quod Ari stoteles cum laudabilem habet, qui, etiam vbi nihil interest, verax est, quoniam vbi intererit, multo magis erit; vt-pote quasi ex habitu, & ex seipso auersatus mendacium. Itémque, quòd cùm illos habeat quasi politos, seu eleganteis χαρίεντας, qui aut gloriosa de se negant, (vt Socrati in more erat) aut certè intra modum extenuant, ac potissimùm vbi nota inque propatulo non sunt; tum eos, qui ea, quae sunt parua, ac omnibus nota, esse in se dissimulant, non veteratores modò, abiectos. que homines, sed plerumque etiam arroganreis habet; quoniam vt nimium sibi tribuere, ita nimium detrahere arrogantiae sit; quasi haec sit quoque gloriae aucupatio, qualem quaesiis. se Lacedaemonios ex vili vestitu causatur. Praetereo autem, quod subiicit videri DisGmulatorem ad Veracem magis, quàm Arrogantem accedere; vt proinde haec etiam virtus ad defectum accedere magis, quàm ad excessum videatur. Tertiò, cùm, vt Cicero habet, duplex iocandi genus sit; vnum illiberase, petulans, flagitiosum, obscoenum; alte rum elegans, vrbanum, ingeniosum, facetum notum est posterius hoc esse, quod Aristoteles ἀπραπελίαν, hoc est, Vrbanitatem dicit; cùm prius illud βωμολογίαν, hoc est, Scurrilitatem vocet, ipsique, vt vni extremo ἀχροικίαν, Rusticitatem, tanquam alterum extremum, opponat.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
