# Opera omnia. Vol. 2 783.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 783.1 to 783.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/783.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/783.1

Scilicet, quasi is sit Vrbanus, qui appositè iocis vtitur, saleisque respergit (vnde & non modò dicitur ἀπράπελος, vrbanus, & comis, sed etiam ἐλδύξιος, dexter, & quasi ingeniasus) ille Scurra sit qui immodicè, & sine delectu risum captat, iocatur, commordet; lle agrestis, insulsúsque, qui non modò salibus caret, sed iis etiam qui aliquid salsè dicunt, infensus est. Facilis igitur, inquit Cicero, esi distinctio Ingenui, & Illiberalis ioci. Alter est, si tempore fit, ac remisso animo, libero dignus homine; alter ne homine quidem. Praetereo autem, quod de ipsomet Cicerone Quintilianus notat, fuisse eum habitum non solùm extra iudicia, sed in ipsis etiam orationibus nimium risus affectatorem; adnotóque poriùs, cùm Domitius Marsus Vrbanum virum definiisset, cuius multa bene dicta, responsáque sint; & qui in sermonibus, circulis, conuiuiis; item in concionibus, omni denique loco ridiculè, commodeque dicat: placere ipsi Quintiliano definiri Vrbanitatem, in qua nihil absonum, nihil agreste, nihil inconditum, nihil peregrinum, neque sensu, neque verbis neque ore, gestúve possit deprehendi; vt non tam sit in singulis dictis, quàm in tote colore dicendi. Denique praeter modos alios, quibus clucere modestia in ipsa oratione potest, admonere hic locus videretur decori illius, quod sit oratori tam in eloquutione, quàm in pronuntiatione seruandum; sed & hoc munus Rhetorum est, & ipsi videmur circa orationem excedere modum. Sunt verò & alia, in quibus variae Modestiae species obseruantur; vt imprimis sunt, quae ad corporis cultum, ornatûmque, & ad eiusdem motum, gestum, incessumque attinent, quasque paucis Cicero attingit. Cùm Pulcritudinis enim duo genera sint, quorum in altero Venustas sit, in altero Dignitas, Venustatem, inquit, muliebrem ducere debemus, Dignitatem virilem. Subiicit proinde omnem viro non dignum ornatum esse remouendum à forma, cuius dignitas, inquit, coloris bonitate tuenda est, color exercitationibus corporis. Adhibenda est praetereâ, pergit, mundities non odiosa, neque exquisita nimis, tanquam quaefugiat agrestem, & inhumanam negligentiam. Eadem ratio est habenda vestitus, in quo, sicut in plerisque rebus, mediocritas optima est.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
