Latin
CAPVT V
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 784
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm, ne haereamus in contronersia, quae videatur de nomine, sufficiat videri officium, munusve esse Iustitiae, quoties id cuipiam tribuitur, quod aliquo ipsi titulo debetur, ac porest ideò comprehendi definitione celebri, quâ apud Iuriconsultos Iustitia esse dicitur Constans, &perpetua voluntas ius suum cuique tribuendi. Praetereo autem, quod illi subiiciunt, tria esse iuris praecepta, seu mavis officia, atque munera, nempe, Honestè viuere, alterum non laedere, suum cuique tribuere; videri primum illud spectare ad Legalem Iustitiam; cùm alioquin ex se non referatur ad alterum; &,ex ante-dictis, ad Fortitudinem, Temperantiamque propriè pertineat; duo autem alia ipsas esse, quas Integrantei Iustitiae parteis, vt suprà attigimus, appellant, quatenus solent verbis illis sacri contextus exprimi, Declina à malo, &Fac bonum. Videlicet in eo consistit vniuersa Iustitia, vt ne noceatur alteri, nulláve ipsi fiat iniuria, vtque illi tribuatur, restituatúrve id, quod potest iure dicere suum. Id, inquam, praetereo, ac duo solùm quaedam circa allatam Iustitiae definitionem adnoto. Vnum est, videri Iustitiam haud abs re dici Voluntatem; quoniam licet hoc nomine ipsa volendi actio possit praesertim intelligi (cùm eò traduci alioquin soleat, vt facultatem significet) quatenus tamen additur, esse voluntatem debere constantem, &perpetuam, ipse habitus, seu affectus volendi intelligitur, in quo laus Iustititiae germana consistit. Commendationem quippe meretur, non qui simpliciter iusta agit (nam si ignoranter, si metu, si amici causa, si lucri spe, aut alio consimili fine rem iustam agat, iustus non est, cùm cessante fine sit secùs acturus) sed qui voluntate, spontéve, &ex affectu iustitiae agit, ac dicitur adeò instè agere; ex quo celebre est discrimen apud Aristotelem inter τὸ δικαίωμα ἢ δικαιοπράγημα) καὶ τὸ δίκαιον, actionem iustam, &iustè factam; neque secus inter τὸ ἀδικημα: καὶ τὸ ἄδικον, actionem iniustam, &factam iniustè. Nempe, vt quid iustè, aut iniustè fiat, sola voluntas facit; ex hocque est vt &ille Iudex, qui rem, alioquin iustam, statuit, possit non reputari iustus, iuxta illud Tragici, Qui statuit aliquid parte inaudita altera, Aequum licet statuerit, haud aequus fuit; &vniuersè ille habeatur iustus, non qui simpliciter non facit iniuriam, sed qui, potestatem cùm habeat, voluntatem tamen faciendi non habet. Nam quod Democritus quidem esse bonum ait, non tam iniuriam non facere, quam ne facere quidem velle, οὐ τὸ μὲν ἀδικεῖν, ἀλλὰ τὸ μὴ ἐθέλειν, idipsum est, quod praeclarè Philemon, dum lustum esse canit virum, non qui non facit, iniuriam, Ἀλλ᾽ ὅστις ἀδκεῖν δυνάμενος, μὴ βῦλεται, Sed qui facere licet potis, non vult tamen: ac rursùs illum, non qui exinde gloriam captat; sed qui Εἶναι δικαιος, κοῦκ δοκεῖν τα θέλῃ, Vult esse iustus, quàm viderier magis.