# Opera omnia. Vol. 2 785.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 785.1 to 785.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/785.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/785.1

Alterum, haud abs re adhiberi illud, tribuendi cuique suum ius; quoniam his verbis non modò functio, opusque Iustitiae proprium continetur, sed insinuatur etiam, quo ex capite sit petenda Mediocritas illa, quam Aristoteles exigit, vt Iustitiam habeat in Virtu, tum choro. Quippe, non, vt aliae Virtutes, versatur Iustitia inter duo extrema opposita vitia; scilicet, quae oppositum vnicum vitium, Iniustitiam habeat; sed versatur tamen in tribuendo iure, quod duplici quadam ratione sit medium, ad mediocritatemve reductum. Etenim, cùm ius idem sit, quod ipsum Aequum, siue Aequale; & aequale tum alicui aequale, tum inter plus, ac minus sit; potest Ius & esse medium inter duos, & inter duas res inaequaleis versari, atque adeò etiam coniunctim inter homines, & res ipsas. Quo sensu Necessarium est, inquit Aristoteles, in quatuor minimùm Ius versari. Sunt enim duae res, & duo homines, in quibus vtrisque aequalitas est; quippe cùm, vt se res ad rem, ita homo se ad hominem habeat; ac nisi aequales homines sint, non sint aequaleis res habituri. Pergit autem, exinde praelia, querelasqne exsistere, dum aut aequales nomaequalia, aut non aequales aequalia sortiuntur. Heinc quia paullò antè lustitiae specialis duas spe- cap. 5. cies distinxerat, vnam, quae consisteret in distributione honoris, pecuniae, alteriusve rei, cuius fieri participes, qui eiusdem Reipublicae communione tenentur, possunt; alteram, quae in correctione, emendationeve eorum, quae in contractibus, commerciis, commutationibusque contingunt; ex quo illa dici Distributiua, ista Commutatiua solet: ideò occasionem inde accipit ostendendi quemadmodum exaequatio fiat in vtraque specie; seruando scilicet analogiam siue proportionem, in Distributiua quidem, Geometricam; in Commutatiua verò, Arithmeticam. Siquidem tametsi non sit propriè loquendo alia Proportio, quàm vocata Geometrica, quae inter quatuor intercedit, eáque seu disiuncta sit, quemadmodum cùm dicimus, vt quatuor ad duo, ita sex ad tria; seu coniuncta, aut continens (termino nimirum secundo bis sumpco) veluti cùm dicimus, vt quatuor ad duo, sic duo ad vnum; nihilominùs esse quoque proportio, & Arithmetica quidem dici solet, cùm Proportio sic est coniuncta, seu terminus medius duorum vice sic fungitur, vt excessus maioris extremorum supra medium, aequalis sit excessui medij supra extremum minus: veluti si dixerimus, vt sex ad quatuor, ita quatuor ad duo: vel vt nouem ad sex gita sex ad tria.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
