# Opera omnia. Vol. 2 786

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/786
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/786

Primùm itaque, cùm sint variae huiusce vocis vsurpationes; tum illa videtur primaria, qua Ius esse intelligitur Facultas agendi, habendi, vtendi, fruendi aliqua re. Scilicet ad hanc acceptionem spectare videntur tum illae loquendi variae formulae, ius suum tueri, retinere, recuperare, persequi: de suo iure concedere, decedere, remittere; vti suo iure, facere suo iure, esse sui iuris, & aliae sexcentae: Tum familiaris illa translatio, qua etiam Lex dicitur ius; quatenus scilicet declarat, praescribitque quid cuique iuris, hoc est, facultatis, potestatis, dominij (haec enim synonyma sunt) circa aliquid competat; quò spectant illa, Ius facere, ius condere, ius consulere, ius respondere, ius docere, prudentia iuris, duritia iuris, summum ius, & id genus alia: Tum illa quoque qua ius appellant non Iudicem modò (sicut paullè antè ex Aristotele visum est) sed maximè eriam tribunal, locumve, in quo ius redditur, hoc est facultas cuiuspiam laesa, dominium-ve in aliquid violatum, restituitur; appellatione collata, inquit Paulus, ab eo quod fit, in eo, vbi fit; spectantque hûc proinde illa, rapere in ius, vocare in ius, ambula in ius, aliáque similia: Tum variae, quae circumferuntur & diuisiones, & denominationes iuris; nam quòd Ius naturale, gentium, ciuileque distinguatur; quòd priuatum, & publicum; quòd scriptum, & non scriptum; quòd legitimum, iudicatum, pactum; quòd Pontificium, augurium, militare, &c. ni hil aliud, quàm veluti varia designantur capita, ex quibus quis in aliquid ius, seu facultatem, ac dominium habet. Deinde, videtur proinde esse Ius suapte natura Iustitiâ antiquius: Nam siue Iustitia ita accipiatur, vt idem sit cun Innocentia, seu affectu illo, quo non modò quis laedere alterum non vult, sed vult etiam illum vti iure suo, quemadmodum ipse proprio vtitur; constat supponere hanc Iustitiam esse in alio Ius ab ipsa independens, quodque, tametsi ipsa non foret, nihilominùs in illo exstaret. Siue accipiatur, quatenus est violati iuris emendatrix; constat esse priùs debere in alio ius ad aliquid, quàm vt quis violare illud possit, ac succurrat ipsa lustitia, quae violatum redintegret; adeò vt si cuiusque ius intemeratum in eo maneret, nihil foret opus Iustitia, qua illud ipsi vindicaretur. Quare & videtur primo loco constituendum lus, quod vnicuique competit; atque id quidem, seu purè à natura datum, seu pacto, legéque firmatum; secundo iniuria, quae nihil aliud sit, quàm ipsa iuris violatio; tertio Iustitia, seu voluntas, suum cuique tribuendi, quae iniuriam emendet, ac restituat ius, & à qua ille, in quo est, appelletur Iustus: quarto ipsum opus Iustitiae, seu Ius restiturum, quod paritet Iustum ab ipsa Institia vocetur. Nempe habentur quidem persaepe sus, ac Iustum Synonyma; verùm tunc ius est, non illud primarium, sed repositum à Iustitia Ex quo efficitur, vt cùm Vlpianus ait, Ius appellatum à Iustitia, intelligi id debeat non de illoiure antecedente Iustitiam, à quo ipsa potiùs videatur esse nominata, sed de hoc consequente, quod Iustitiae sit opus.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
